Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ELEMENTA

ELEMENTA, Solem et lunam et reliquos planetas appellavit Hieronymus in Epist. ad Hedybiam, quaest. 4: Omnis hebdomada in Sabbatum, et in primam, et in secundam, et tertiam, et quartam, et quintam, et sextam Sabbati dividitur, quas Ethnici idolorum et Elementorum nominibus appellant. Lactantius lib. 2. Instit. divin. cap. 6: Duplici ergo ratione peccatur ab insipientibus: primum quod Elementa, id est, Dei opera Deo praeferant: deinde quod Elementorum ipsorum figuras humana specie comprehensas colunt. Nam solis lunaeque simulachra humanum in modum formant, etc. Ita Leo M. Serm. 7. de Nativitate Domini, Maximus Taurinensis Homilia de Luna, etc. sic etiam στοιχεῖα Graeci aliquot Scriptores solem et lunam vocant, Chrysostomus Homil. 58. in Matthaeum, Gregorius Nyssenus in Vita S. Macrinae, Theodorit. lib. 5. Hist. 39. Martyrium S. Acepsimae num. 4. Nicetas in Manuele lib. 7. pag. 432. Edit. Reg. etc. Vide Gloss. mediae Graecit. in Στοιχεῖον, col. 1453. c.