Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AGNUS

AGNUS, pro Castus, ex Graec. ἁγνός. Occurrit non semel in Actis Martyrii SS. Didymi et Theodorae num. 6. 8.

Agnus, Monetae aureae species. Vide Multo.

Agnus Dei. Alcuinus: Sergius PP. constituit ut tempore confractionis Dominici corporis, Agnus Dei a Clero et populo decantetur. Eadem habent Amalarius lib. 3. cap. 33. Berno Augiensis Abbas, Micrologus cap. 18. Walafrid. Strabo lib. de Reb. Eccles. cap. 22. Chronic. Reichersp. ann. 684. Florent. Wigorn. pag. 568. etc. Tertius Agnus Dei, apud Petrum de Vineis lib. 1. Epist. 1. in quo additur: Dona nobis pacem.

Agnus Dei. Mos erat, verbis utor Sirmondi ad Ennodium, ut ex cereo Paschali, qui Sabbato Sancto conceptis precibus sacratus fuerat, particulae decerperentur, ac populo die dominica post Albas post sacram Communionem distribuerentur, unde suffitum in aedibus suis facerent, vel agros vineasque munirent adversus daemonum praestigias, aut contra fulgura, ac tonitrua. Qui quidem mos olim extra Urbem duntaxat. Romae enim cerei Paschalis vice ceram oleo perfusam benedicebat Archidiaconus, inde particulas in Agnorum effigiem (ut in Synodo Trullana can. 82.) expressas asservabat, populo similiter, die qua dictum est, dividendas. Quae res nimirum originem dedit cereis Agni caelestis imaginibus, quae a Pontificibus ipsis augustiore postea ritu consecrari coeperunt. Id passim docent Ordo Romanus in Ordine de Sabbato Sancto, Alcuinus lib. de Offic. divin. cap. 19. Durandus lib. 6. Ration. cap. 79. Amalarius, etc. Adde praeterea Ceremoniale Roman. lib. 1. sect. 7. lib. 2. sect. Baronium ann. 58. n. 76. et Joan. Molanum orat. 1. in qua de istiusmodi Agnus Dei fuse disserit. Laudatur etiam Alfonsi Cicarelli de Menavia Tractatus de origine, benedictione, consecratione, et virtutibus Agnorum Dei, in Biblioth. MSS. Labbei pag. 228. Chron. Dolense editum a Labbeo ann. 1306: Clemens PP. V... Agnus Dei magnam copiam consecravit. Vitae Abbatum S. Albani: Sic non obstitit fulguri impressio Papalis cerea, in qua Agnus Dei figuratur, etc. Particulas cerae pro benedictione sumere, habet Gregorius Turon. de Vit. Patr. cap. 8. Neque porro hic omittendi versus, quos Urbanus V. Pap. misit ad Johannem Palaeologum Imp. cum Agno Dei, per Mag. Mimera descriptos in Cod. MS. Bibl. Reg. Andr. Danduli Chronicon continente: Balsamus ac munda cera, cum chrismatis unda, Conficiunt Agnum, quem do tibi munere magno. Fove velut natum, per mystica sanctificatum, Fulgur desursum depellit et omne malignum, Praegnans servatur, sine vi partus liberatur: Portatur munde, servat de fluctibus undae, Peccatum frangit ut Christi sanguis et angit. Dona profert dignis, virtutem destruit ignis, Morte repentina salvat, Satanaeque ruina,

Hispanorum adversus Agnus Dei reverentiam probat Concilium Limanum ann. 1582. tom. 4. Collect. Concil. Hisp. pag. 253: Devotio tamen merito laudabilis adversus Agnos Dei a summo Pontifice benedictos secum gestandos omnibus modis probatur, dummodo puri ac non fucati coloris sint.

Agnus Dei. etc. In Imagine B. M. Virginis scriptum apparens, uti narrant Rigord. in Vita Philippi Aug. Guillelmus de Nangis, Robertus Abbas Montis S. Michaelis in suis ad Sigeberti Chronicon additionibus, Sodalitio Dei, la Confrairie de Dieu, occasionem dedit, et grassantibus in Francico regno, in Occitania praesertim et Aquitania, civilibus bellis atque intestinis praedationibus finem imposuit anno circiter 1182. Rem creditu difficilem, ad apparitionem quod attinet, sic narrat Robertus Abbas mox laudatus: Anno superiori (1182.) apparuit Domina nostra, mater misericordiae, sancta Maria, cuidam fabro lignario, opus facienti in quadam sylva (huic erat nomen Durandus) et obtulit illi sigillum iconis suae, et filii sui Salvatoris nostri, cujus sic conscriptio erat: Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona nobis pacem. Et jussit ut ferret illud apud Episcopum Lodiensem, ut praedicaret in provincia sua, et aliis circumquaque, ut omnes qui vellent pacem sanctae Ecclesiae et Filiis suis, facerent hujusmodi sigilla, et portarent in signum pacis, et facerent parva alba caputia, ad ostentationem pacis et innocentiae, et dato Sacramento pacem tenerent et inimicos pacis destruerent. Quod et factum est. Nam multi Episcopi et consules, et viri consulares, et mediocres, et pauperes, hanc sectam tenentes pacem tenent et inimicos pacis persequuntur. Haec ille, cujus opus ab Acherio editum habes ad calcem operum Guiberti Abbatis de Novigento.

Agnus Paschalis, qui juxta Romanam auctoritatem, in Pascha benedicitur, non ad altare, sed ad communem mensam, ut est in Micrologo cap. 54. Benedictionis formula extat in Ordine Romano.

Photius CP. Pseudo-Patriarcha crimini vertebat Latinis, quod agnum simul cum Christi corpore et sanguine super altare ponerent, et more Judaeorum offerrent. Hanc criminationem in suis responsionibus uti falsam rejiciunt AEneas Parisiensis Episcopus et Ratramnus Monachus Corbeiensis. Sed Walafridus Strabus, qui ante turbas a Photio excitatas decesserat, fatetur morem offerendi et consecrandi agni de Judaicarum superstitionum seminario natum, quorumdam simplicium errore ad sua usque tempora perseverasse, et in libro de Vita S. Udalrici Augustani Episc. cap. 4. auctore Anonymo, eundem usum saeculo X. apud Augustenses in Paschate obtinuisse legitur; qui mos hodie usque in nonnullis locis viget. Si hanc benedictionem improbabant Graeci, rem quidem veram, sed gratis impugnabant: at si huc spectat eorum objectio, quod super altare Agnus offerretur, mera calumnia est. Non ergo Agnos Ecclesia Latina super altare collocabat, aut simul cum Christi corpore offerebat, sed seorsum: tametsi hunc etiam ritum Walafridus Strabus reprehendit, ratus fortasse non decere, ut simul cum vera Christi corporis et sanguinis hostia, agnus umbraticus benediceretur. Haec fere ad verbum ex Mabillonii Praefat. ad 2. partem saeculi IV. SS. Bened. num. 162.

Agnorum Paschalium, a subditis domino dari solitorum meminit Charta ann. 1331. in Hist. Dalph. tom. 2. pag. 191.

Agnus Fundens Aquam. Anastasius Bibl. in S. Silvestro: In labium fontis Baptisterii Agnum ex auro purissimo Fundentem Aquam... in laeva Agni B. Joannem Batistam, etc. Vulgo autem agnum sancto Prodromo appingi solitum palam est, ex his verbis: Ecce Agnus Dei, etc.

Agnus Aureus, inter ornamenta Ecclesiarum recensetur apud eundem Anastasium in Vitis PP. pag. 28. 32.

Agnorum Consuetudo, Praestatio ex agnis. Charta Ludovici VII. ann. 1145. pro Bituricensib.: Consuetudo Agnorum, quam Praepositus et Servientes nostri capere debent, capiatur a Ramis-Palmarum usque ad quindenam Paschae, etc.