Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AGO

AGO, (AGERE) Capitula Herardi Archiep. Turon. cap. 58: Ut exequiae mortuorum cum luctu secreto... fiant,... et ut 30. diebus amici et parentes pro eis Agant. Id est, Agendam Mortuorum faciant. Rabanus Maurus lib. contra Judaeos cap. 53. ubi de S. Ambrosii cum Theodosio concertatione de Judaeorum Synagoga: Atque ita obtinuit, ut illa, quae statuta fuerant, revocarentur: nec prius ad altare accedere voluit, nisi fide sua Imperator illum Agere debere testaretur. Cui Episcopus: Ergo Ago fide tua. Respondit Imperator: Age fide mea. Qua sponsione iterata, securus peregit Sacerdos divina mysteria. Vide Agenda, et Missa.