Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ELONGO

ELONGO, (ELONGARE) dicitur Princeps, cum alicui debitori ex certa causa dat inducias solvendi debita. Elongamentum, ipsae litterae Principis, quae nostris Lettres de respit, vel d'Estat. Gloss. Gr. Lat.: Μαϰρύνω, Elongo. Μαϰρύνω, Longo. Usatica Majoricarum Regni MSS.: Statuimus, quod si aliquis de aliquo debito obligatus tenetur, semel a nobis vel successoribus nostris fuerit Elongatus, et aliud postea de eodem debito specialiter vel simul cum aliis debitis obtinuerit Elongamentum, illud secundum Elongamentum non prosit eidem. Curia Generalis Barcinon. ann. 1291. MS.: De Carta vel Littera Elongamenti, de qua consueverunt dari 50. solidi pro mille in anno. Exstat Charta Jacobi Regis Arag. ann. 1268. 18. Kal. Jul. cujus titulus est: Ut aliquis non Elongetur, qui habeat bona mobilia. Vide Foros Aragon. Edit. 1624. f. 15. v. et Observantias ejusdem regni lib. 9. tit. 1. qui est de Elongatione debitorum, et Michaelem del Molino in Repertorio Foror. Aragon. Vide Litterae Elongamenti.