Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ELONGO

ELONGO,³ (ELONGARE) Auferre, abripere, detrahere, Gall. Enlever. Epist. reclamat. ad Ludov. Pium tom. 6. Collect. Histor. Franc. pag. 399: Suggerere conabor, qualiter a me peccatore et mea sorore paterna hereditas nostra erat primo Elongata, et adhuc etiam abstracta. Lit. remiss. ann. 1353. in Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 13: Billonum a monetis regiis Elongando, fundendo, rechassando et etiam affinando, etc.