Close Window

Lewis : oportet

oportet, ŏportet, ŭit, 2, v. impers. [2. opus], it is necessary, needful, proper, becoming, or reasonable; it behooves; I (thou, he, etc.) must or ought (cf.: opus est, necesse est, debeo; oportet denotes the necessity of reason or duty, necesse est that of compulsion).—Constr. class. with a subject-clause, the subj., or absol.; late Lat. also with ut and subj. tamquam ita fieri non solum oporteret, sed etiam necesse esset, Cic. Verr. 2, 4, 39, § 84: hoc fieri et oportet et opus est, id. Att. 13, 25, 1: ted ipsum oportet hoc profiteri et proloqui, Enn. ap. Non. 232, 24 (Trag. v. 384 Vahl); cf.: qui alteri exitium parat, eum scire oportet sibi paratam pestem parem, id. ap. Cic. Tusc. 2, 17, 39 (Trag. v. 22 ib.): hanc scire oportet, filia tua ubi sit, Plaut. Cist. 4, 2, 51: servum hercle te esse oportet et nequam et malum, you must be a truly goodfor-nothing slave, id. Poen. 5, 2, 70: non oportuit relictas (i. e. relictas esse ancillas), Ter. Heaut. 2, 3, 6: adulescenti morem gestum oportuit, id. Ad. 2, 2, 6: ut ut erat, mansum tamen oportuit, he ought to have stayed, id. Heaut. 1, 2, 26: nec mediocre telum ad res gerendas existimare oportet benevolentiam civium, Cic. Lael. 17, 61: pecunia, quam his oportuit civitatibus pro frumento dari, that was to be given, id. Verr. 2, 3, 75, § 174: unde habeas, quaerit nemo, sed oportet habere, Juv. 14, 207.—With subj.: ex rerum cognitione efflorescat et redundet oportet oratio, Cic. de Or. 1, 6, 20: me ipsum ames oportet, non mea, id. Fin. 2, 26: valeat possessor oportet, Hor. Ep. 1, 2, 49.—Also (late Lat.) constr. with ut and subj., Aug. Civ. Dei, 1, 10; Boëth. Consol. Phil. 1, pros. 4.—Absol.: si denique aliquid non contra ac liceret factum diceretur, sed contra atque oporteret ... est enim aliquid, quod non oporteat, etiam si licet: quicquid vero non licet, certe non oportet, Cic. Balb. 3, 7; cf.: ne quid fiat secus quam volumus quamque oportet, id. Att. 6, 2, 2: alio tempore atque oportuerit, Caes. B. G. 7, 33: longior quam oportet sermo, Quint. 8, 3, 53; cf. id. 8, 2, 23; 9, 4, 144.

Plur. (anteclass.): ut ea, quae oportuerint, facta non sint, Caecil. ap. Prisc. p. 827 P.: haec facta ab illo oportebant (al. oportebat), Ter. Heaut. 3, 2, 25; cf. id. And. 3, 2, 1.