Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EQUUS

EQUUS, Equi Albi, ut olim triumphantium fuere, quod docent Demsterus lib. 10. Antiquit. Romanorum, et alii Criticorum filii; ita et principum in solennibus in urbes ingressibus. Sugerius in Ludovico VI. pag. 318. de Innocentio PP.: Albo et palliato Equo insidentem educunt. Adde pag. 290. Acta Alexandri III. ann. 1177. de ejus ingressu in urbem Jadertinam: Itaque praeparato sibi de Romano more Albo Caballo, processionaliter duxerunt eum per mediam civitatem, etc. Continuator Nangii de Ingressu Caroli IV. Imp. in urbem Lutetiam: Et fut mis sur un Cheval sur le destrier que le Roy lui avoit envoié à S. Denys, lequel estoit morel: et semblablement monta le Roy des Romains sur celui que le Roy lui avoit envoié, lequel estoit pareillement morel. Et apensement le Roi de France les leur donna de celui poil, qui est plus loin et opposite du blanc, pource qu'és coustumes de l'Empire, les Empereurs ont accoustumé entrer és bonnes villes de leur Empire, et qui sont de leur Seigneurie, sur un Cheval Blanc: si ne vouloit pas le Roy que en son Royaume le feit ainsi, afin qu'il ne peut estre noté aucun signe de domination: et ce temps partit le Roy de son Palais, monté sur un grand Palefroy Blanc, richement ensellé tout aux armes de France, etc. Vide Hadrianum Valesium ad Berengeri Imper. Panegyricum pag. 205. Johannes VIII. PP. pro Ecclesia et Episcopo Ticinensi: Sancimus etiam Apostolica auctoritate, tuisque successoribus Crucem habere, et quocunque volueris ferre. Pallium quoque similiter concedimus, nec non Album Equum coopertum equitare in Ramis palmarum, et secunda feria post Pascha. Bulla alia Honorii III. ann. 1217. pro eodem Episcopo: Fraternitati siquidem tuae inter sacra Missarum solennia pallio uti, et tam tibi quam successoribus tuis in processione Palmarum, et feriae secundae post Pascha, Equum Album udone coopertum equitare, nec non et Crucem inter ambulandum praeferre concedimus. Adde Leonem Grammatic. pag. 470. Scylitzen pag. 682. Edit. Reg. Innocent. III. lib. 1. Epist. pag. 36. Edit. Venet. Jacob. Cardinalem lib. 1. de Coronat. Bonifacii VIII. cap. 9. Vide Grimmii Antiquitat. Jur. Germ. pag. 255. sqq.

Equus, nude, pro Equo majore et cataphracto, quo utebantur potissimum in bellis et praeliis. Libert. Dalphin. ann. 1349. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 39. art. 2: Si ex quo Barones, nobiles, vel alii mandati pro dictis cavalgatis, recesserint de eorum domibus,... amiserint Equum, rossinum vel sommerium quemcumque, ipse dom. delphinus et successores ejusdem teneantur et debeant dictum Equum, rossinum seu sommerium emendare. Interdum

Equus Ad Arma dictus: Chevaulx d'armes, in Libert. Villae-novae Ruthen. ann. 1368. tom. 5. earumd. Ordinat. pag. 396. art. 7. Inquisit. ann. 1270. in Access. ad Hist. Cassin. monast. part. 1. pag. 318. col. 2: Si contingat infra dictos quindecim dies dictum Equum ad Arma mori, periculum et casus ipsius equi erit dictae universitatis. Equus conveniens armis, in Ch. ann. 1116. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. aevi col. 58. Equi de armis, in alia ann. 1281. ibid. col. 79. Equus armiger, in alia ann. 1252. ibid. tom. 2. col. 485.

Equus Ambulatorius, Tolutarius, Gall. Qui va l'amble. Charta ann. 1097. ex Tabul. S. Pet. Carnot.: Accepto a nobis quodam ambulatorio Equo centum solidos appretiato, etc. Dipl. Caroli III. imper. ann. 880. tom. 5. Corp. Diplom.: Duo equi, unus currens, alter Ambulans, etc.

Equi Appretiati, dicebantur Equi militares vassallorum qui ad Regum aut Principum submonitiones in castra proficiscebantur. Eorum enim, priusquam ad bella aut praelia sese accingerent, equi aestimabantur, ut si in bellis ac praeliis interfici, perire, vel mori contingeret, eorum pretium dominis a Rege aut Principe restitueretur, seu, ut tum loquebantur, restauraretur. Vetus Charta apud Seldenum de Titulis honorariis 2. part. cap. 5, § 39: Domino Joanni de Segrave Bannereto pro vadiis suis, Domini Jo. de S. Joanne Bannereti, ii. Militum et 41. Scutiferorum suorum, a i. die Octob. quo die Equi sui fuerunt Appretiati, usque ad tertium diem ejusdem mensis, utroque computato per tres dies, cuilibet Bannereto 4. solidos, cuilibet Militi 2. solidos, et cuilibet Scutiferorum suorum per diem 12. denar. Duplici porro pretio aestimabantur ejusmodi equi militares, majori ac minori: ita ut Scutiferis, qui equis majoris pretii veherentur, majus daretur stipendium, minus qui minoris. Ut plurimum vero majus equorum pretium 25. librarum erat, licet pluris valerent. Haec universim discere est ex Computis Thesaurariorum guerrarum Regis, asservatis in Camera Computorum Paris. ex quibus ad haec firmanda sequentia descripsimus. Ex Computo Bartholomaei du Drach, ann. 1338: Despense: Pour Chevalier Banneret 20. s. tourn. par jour, pour Chevalier Bachelier 10. s. pour Escuier monté au pris 6. s. 6. den. pour Escuier monté au moins de pris 5. s. pour Gentilhomme a pié 2. s. tourn. pour Sergent à pié 12. den. et pour Arbalestrier 15. den. tourn. Computum Joan. du Cange ann. 1340: On compte par jour aus Chevaliers à Banniere 30. s. t. aus Chevaliers Bacheliers 15. s. t. à Escuier monté sur cheval de 25. livres et au dessus, 7. s. 6. d. à Escuier monté sur cheval du pris dessous 25. livres, 5. s. t. et à chascun Sergent de pié 2. s. t. Denique Computum ejusdem Barthol. du Drach ann. 1350: L'en a compté par jour pour Chevalier Banneret 30. s. t. pour Chevalier Bachelier 15. s. t. pour Escuier monté au pris, 7. s. 6. d. t. pour Escuier monté à non pris 5. s. t. pour Archer à cheval, 4. s. t. pour Archer et Arbalestrier à pié 3. s. t. pour Sergent à cheval 2. s. t. et pour homme d'armes à pié 4. s. t. Et mox: Compte fait aux gensdarmes. Monseig. Gui de Neelle, Sire de Mello, Mareschall de France, Capitaine dessus nommé, pour les gaiges de lui Banneret, 1. Chevalier Bachelier et 26. Escuiers montez au pris, etc. Ex praeallatis igitur colligitur bifariam censitos equos militares, eosque qui majoris censebantur pretii, Cheveaux de pris, appellatos: quae etiamnum loquendi ratio obtinet. MS.: Et sui monté el bon Cheval de pris., MS.: Un Chevalier sor un Destrier de pris., MS.: En Destre meinent les Auferrans de pris. Infra: Girbert se sist sor le Cheval de pris., MS.: S'or me donnez ce bon Destrer de pris. Vide Emendare equum.

Equus Arabicus. Le Roman d'Athis MS.: Chevaulx d'Espaigne et Arabis. Vide, Farius et Glossar. med. Graecit. in Φάρας, col. 1665.

Equus Armatus, Praestationis species. Charta ann 1306. in 9. Regesto Philippi Pulcri Ch. 14. ex Tabul. Regio: Exceptis 30. solidis censualibus, quos Faciunt Domino Regi quidam nobiles dicti loci pro Equo armato, etc.

Equus Bradus, pro Badius, ni fallor, Color equi. Vide supra Bradus.

Equi Canonici Militares, Qui ex canone seu in canonem ad militares usus praestabantur, in leg. 3. Cod. Th. de Equorum conlat. (11. 17.) Adde tit. Qui a conlatione tironum vel equor. excus. tit. de Stratoribus, tit. de Oblat. equor. eodem Cod. et Just. Vide praeterea quae ex Frothario Tullensi Epist. 21. de equis adnotamus, qui in canonem, seu in donum Regibus nostris ab omnibus dari solebant, in Dissert. 4. ad Joinvillam pag. 154. 155. quibus adde S. Basilium Epist. 423. Capitulare 3. Caroli M. ann. 803. in Addit. cap. 2. Capit. 5. ejusdem ann. cap. 20. et Constantin. de Adm. Imp. cap. 50. 51.

Equus Capitosus. Vide Equus indomitus.

Equi Cataphracti, Cooperti. Vide infra Equus vestitus.

Equus Crucitans vel Cructans. Chart. ann. 1335. ap. Guden. in Cod. Diplom. tom. 2. pag. 1065: Dextrarium meum cum Equo meo Crucitante. An Tolutarius ? Vide Cructans.

Equi Curatoricii, in leg. 29. Cod. Th. de Annona et tribut. (11, 1.) qui curatoricio nomine flagitantur, in leg. 2. eodem Cod. de Equor. conlat. (11, 17.) ii forte quibus Curatores in provinciis ad peragenda negotia utebantur, quique iis a provincialibus subministrabantur. Vide Conjecturas Jacobi Gotofredi.

Equus Cursorius Abbatis de Gimonte, in Charta anni 1351. ex Regesto 80. Chartophylacii Regii. Nostris Coursier, Bellatorequus. Vide Cursor Equus in Cursor 6.

Equi Detruncati. Concilium Calchutense ann. 787. cap. 19: Equos vestros turpi consuetudine Detruncatis, nares funditis, aures capulatis, verum etiam et surdas redditis, caudas amputatis: et quia illos illaesos habere potestis, hoc nolentes cunctis odibiles redditis.

Equus Dimidius, Mulus, in chart. ann. 1336. in Alsat. Diplom. num. 966. Vide Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 255.

Equus Domitus, vel Equitatus, in Legibus Malcolmi II. Regis Scotiae cap. 3. § 4. et in Legibus Forestarum Scoticarum cap. 8. § 2.

Equus Emissarius. Vide Emissarius.

Equi Frisii, quos a Frisio aliquo inventore dictos conjicit Carolus de Aquino in Lexico militari, Trabes sunt, ut exponit idem Auctor, ad figuram exagonam dedolatae, ex quibus clavi prominent, ad hostium ac praesertim equorum incessum infestandum et remorandum. Equos dici existimat, vel quod hostium equos infestant, vel quoniam similes sunt trabibus, quae domorum fastigia suffulciunt, et a Latinis quidem Cantherii, a Gall. Chevrons, ab Italis dicuntur Cavalli. Horum formam exhibet Mollet in Agonibus Martis.

Equi Hermogeniani, olim in pretio, a quodam Hermogene, a quo forte distrahebantur, aut curabantur, dicti Hermogenis Equi, in leg. 1. Cod. Th. de Equis curulibus (15, 20.); Hermogeniani vero in leg. 1. eodem Cod. de Grege domin. (10, 6.) ubi Gotofredus.

Equus Indomitus et Capitosus, cui opponitur Equus domitus, in Quoniam Attachiam. cap. 48. § 10. 11.

Equi Magni, Qui a grege separati in equilibus custodiebantur, in Abbr. Rot. tom. 2. pag. 218. Lond. rot. 20. Vide Equus Domitus.

Equus Palliatus. Vide Equus vestitus.

Equi Palmati, Palmatii, Equi Cappadoces, olim in pretio, a quodam Palmatio Cappadoce ejusmodi equorum curatore et nutritore, qui Andavili oppido prope Tyanam habitabat, dicti, ut habet Itinerarium Hierosolymitanum, seu Burdegalense. Vide Gloss. Basilic. in Παλματίους. De his copiose egit Jacobus Gotofred. ad leg. 1. Cod. Th. de Grege dominico (10, 6.). Joannes de Janua Palmatos equos, spadiceos interpretatur, seu fulvi et rubicundi coloris, sicut est palma, vel quod palmae figuram in cruribus haberent. In veteri Inscript. apud Sponium tom. 3. Itiner. pag. 24. ubi varia Equorum nomina describuntur.: Palmat. Af. 11. S. Basilius Homil. πρὸς τοὺς πλουτοῦντας, de divitum equis: Ἵπποι παμπληθεῖς ϰαὶ οὗτοι γενεαλογούμενοι ἀπὸ εὐγενείας πατέρων, ώσπερ οἱ ἄνθρωποι. Vide Eustath. Swartium lib. 3. Analector. cap. 7.

Equus Phaleratus. Vide Equus vestitus.

Equus Pili bay scuri. Charta ann. 1319. ex Tabul. dom. de Vencia: Cujus Raymundi Latili garcio... equitabat unum roncinum pili bay scuri. Id est, obscuri, vulgo Bay brun.

Equus Servitii. Tabular. Vindocinense fol. 246: Caeteram terram Girardus Abbas dedit Guiscelino, et concessit in feodo habendam Servitio unius Caballi annuatim, ad summonitionem domini Abbatis, vel ipsius vicarii reddendi. Fol. 275: In molendino Cortorii habemus unum Equum Servitii, et 2. den. censuales. Tabular. Absiense fol. 5: Finivit et concessit placitum quod in ea habebat, et Equum de Servitio, et omne servitium excepta decima blaiorum, etc. Alibi: Et concesserunt se eam garire et defendere de Equo, de placito, et omnibus Servitiis. Rursum: Quinque solidos quos in terra Garnerii Audebert pro Equo de Servitio mihi retinueram. Hinc Cheval de service, in Consuetudine Andegav. art. 177. Castellinovi art. 11. 21. Perticensi art. 76. Drocensi art. 12. Dunensi art. 24. etc. Vide Runcinus.

Equus ad Stallum, Admissarius, in Legib. Wisigoth. lib. 8. § 4. unde nostri Estalon. Vide Stalonus.

Equus Stellatus, Stella in fronte signatus. Tabul. collegii. S. Martial. Tolos. ex Cod. reg. 4223. fol. 82. r°: Dictus Guillelmus cum bayardo, modicum stellato, etc. Monstra ann. 1339. inter Probat. tom. 4. Hist. Occit. col. 182: D. Arnaldus de Yspania miles et baro cum Equo bayardo claro, stellato in longitudine frontis, aestimato cl. libras Turon.

Equus Stratus. Vide mox Equus vestitus.

Equi Vascones. Vide infra Gasconienses.

Equus Vestitus, Sago instructus, apud Arnoldum Lubecens. lib. 2. cap. 4. M. Justinus Lippiensis in Lippiflorio pag. 137: Tyro noster adest equitum pulcro comitatu,   Quos ornant phalerae, splendida vestis Equi. Palliatus apud Sugerium in Ludovico VI. pag. 318. Equus phaleratus, non semel in Annalibus Colmariensib. S. Basilius Homil. πρὸς τοὺς πλουτοῦντας, de Equis: Τάπητις ἀλουργοὶ ϰοσμοῦντες τοῦς ἵππους ὥσπερ νυμφίους. Apud Constantin. de Adm. Imp. cap. 51. extr.: Ἱππάρία ἐστρωμένα ϰαὶ χαλινωμένα. Equus coopertus, apud Albertum Argent. pag. 131. Equus stratus. Anselmus Episcopus Havelbergensis lib. 3. Dialog. cap. 12: Isti ingressi urbem cum magna honorificentia suscepti die Dominico, advocati sunt in processionem ad sanctam Dei Genitricem ad Blachernas in tanto honore, ut etiam de Palatio Caballos stratos eis dirigeret cum obsequio Pietas Imperialis, ut sic eos susciperet. Equi cooperti, seu bellici, vel quibus in bellis utebantur. Charta Edwardi I. Reg. Angl. apud Gulielmum Prynneum in Libertat. Eccl. Anglic. tom. 3. pag. 787: Fecit nobis servitium suum... cum Equo cooperto, etc. Joan. Britton in Legibus Angliae cap. 53: Tantost soit enquis queux fuerent à la disseisine à baner despleyé, ou à Chevaux couverts, ou autre force d'armes. Cheval couvert et ensellé, apud Willharduinum n. 83. Rotulus Camerae Computorum Paris. cui titulus Compte du voyage de Gascoigne qui fu l'an. 1294. et 1295: Pour les gages M. Bertran Massole retenu aus gages accoutumés pour luy et 2. Escuiers, etc. Et estoit luy et autre à Chevaux couvers, et un autre sans Cheval couvert. Infra: Pour 11. Escuiers à Chevaus couvers à chascun 7. sols. 6. d. par jour, et pour deux qui n'ont pas Chevaux couverts, à chascun 5. sols. Hos sic describit Chronicon Colmariense ann. 1298. ubi de Dextrariis: Hi equi Cooperti fuerunt Coopertoriis ferreis, id est, veste ex circulis ferreis contexta. Sic etiam describuntur ejusmodi equi vestiti ab Hemricurtio lib. de Bellis Leodiensibus cap. 41: A cely temps des werres, et encor par l'espasse de dix ans apres les pais faites, tos Chevaliers et Escuiers d'honneur soy kebatoient sor destriers, ou sor corsiers de tel bonteit, qu'il soy powissent sus assegureir, et estoient for hautes selles de tournoy sans satoir, tos Coviers de covertures overées d'oevres de brosdure de leurs blazons armoiez et estoient armiez de plates de bons harnas de menut fer, et hiet sor les plattes bons riches wardecors d'armes armoiez de leurs blazons, et avoit cascon un heaume sur son bachinet à on timbre bin jolit, et plusiers Saingnors Chevaliers et atres y avoit, qui al desos de lor covertures avoient lors destriers armeis de covertures de menuës mailhes de fier por la dotanche de leurs chevaz. Philippus Mouskes in Hist. Francor. MS.: Ses Cevaus fu de fier Couvers, Par desure ot un cendal piers, A flours d'or les armes le Roi De France, et s'ot tout le conroi. Vide Notas nostras a Villharduinum, Glossar. med. Graecit. in Στρώσια, col. 1468. et Συρτόν, col. 1493. et supra in Dextrarius.

Equos ejusmodi vestitos in Nobilium funeribus offerri solitos, docet vetus Ceremoniale Gallicum. Vide Heriotum.

Equum et Arma Patrum senioribus suis dare tenebantur majorum Valvasorum filii, qui in eorum beneficia succedebant, ut est in Constitutione Conradi et Henrici II. Imp. lib. 3. Legis Longob. tit. 8. § 4. et lib. 3. Feudor. Vide Heriotum.