Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EXCEPTO

EXCEPTO, adverbium, Praeter. S. Isidorus: Habuit enim Christus animam prudentem, intellectualem, Excepto divina natura, ut humanitas integra fieret. Ita Cod. MS. Gesta Dagoberti Regis Franc. cap. 35: Excepto Comitibus plurimis, qui Ducem super se non habebant. Adde Leges Wisigoth. lib. 5. tit. 7. § 12. Leg. Longob. lib. 2. tit. 18. § 3. Aist. 3. Capit. 5. Caroli M. ann. 803. cap. 2. Chron. S. Vincentii de Vulturno pag. 690. Epistolas Francicas tom. 4. Hist. Franc. Epist. 559. Anastasium in S. Zepherino PP. Concilium Narbonense ann. 589. cap. 4. Capitul. ann. 804. cap. 61. Capitul. 1. ann. 806. cap. 1. 3. etc. Occurrit etiam non semel in Veteri Testamento, Genes. cap. 9. etc.

Nostris Essieuté, eadem acceptione. Charta ann. 1302. ex Chartul. 21. Corb. fol. 101: Hormis et Essieuté tout le fief que je tieng de monseigneur le comte de saint Pol. Excepté, pro vulgari Sauf, in Lit. remiss. ann. 1400. ex Reg. 155. Chartoph. reg. ch. 70: Un frere de l'ordre de S. Augustin, nommé frere Richart, respondit audit Courdant, en disant tu es un mauvais ribaut de ce que tu dis... Lequel Courdant courroucié lui respondi telles paroles: vous y mentez, Excepté chappellenie. Hoc est, salvo honore clericali.

Exceptis, Eadem notione. Julius Africanus lib. 6. Hist. Apost.: In quo spatio amplius quam sexaginta millia virorum baptizati sunt, Exceptis parvulis et mulieribus. Id est, praeter parvulos et mulieres. Utitur alibi Marcellinus Comes in Justiniano: 20. Leones, 30. pardos, Exceptis aliis feris in amphitheatro simul exhibuit. Stephanus Eddius in Vita S. Wilfridi cap. 6: Ita ista (Brunechildis) Exceptis Sacerdotibus et Diaconibus, novem Episcopos occidere jussit. Vita B. Gregorii Trajectensis: Ut ante obitum suum 400. circiter Monachorum, Exceptis pulsantibus, et aliis minoribus personis... pater extiterit et praeceptor.