Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EXCUSO

EXCUSO, (EXCUSARE) Recusare, renuere. Gloss. Gr. Lat.: Παραιτοῦμαι, Excuso, recuso, evito. Pontius Diaconus in Vita S. Caesarii: Magis enim dignus efficitur, qui quod meretur, Excusat. S. Benedictus in Regula cap. 65. et Grimlaicus in Regula Solitar. cap. 15: Non liceat... collum excutere de sub jugo regulae, quam sub tam morosa deliberatione licuit ei Excusare. Regula S. Basilii cap. 69: Si licet alicui Excusare opus quod ei injungitur, et aliud quaerere ?

Inquisit. ann. 1288. in Access. ad Hist. Cassin. part. 1. pag. 388. col. 1: Interrogatus a quo tempore acuratius Excusat domum suam a praestatione gallinae, dixit quod, etc. Vide mox Excusatio.