Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EXCUSO

EXCUSO,² (EXCUSARE) Purgare se a crimine. Gloss. Graec. Lat.: Ἀπολογοῦμαι, Excuso me. Gloss. aliae MS.: Ἐϰϰούσσευεν, ἐϰδιϰᾶται. Sic Excusatio in Gloss. vet. apud Menardum: Apologia vel apologesis, Excusatio. Hinc apologeticus, sermo Excusativus. Gloss. Gr. Lat.: Ἀπολογία, Excusatio, purgatio, satisfactio. Vide Petrum Fabrum lib. 3. Semestr. cap. 23. pag. 357.