Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EXCUSO

EXCUSO,³ (EXCUSARE) Absolvere, reum liberum dimittere. Hist. Episcop. Eystetensium ann. 1129: Probabili septem probabilium virorum testimonio canonice Excusatus.

Excusati autem potissimum dicebantur dimitti servi, aut liberti, qui cum pro qualibet culpa ad Ecclesiam veniae impetrandae causa confugissent, dominis reddebantur, de omni poenarum genere securi, et ad servitium consuetum redibant, datis prius a dominis ad Evangelia sacramentis de concessa venia, et quod nullam iis poenam pro ea culpa, a qua absoluti erant, irrogarent. Quod si domini sacramenta violassent, excommunicatione, tanquam perjuri, mulctabantur. Ita passim in Concilio Aurelianensi I. can. 1. et 3. Aurel. III. can. 13. Aurel. IV. can. 24. Aurel. V. cap. 22. Ilerdensi sub Joanne II. PP. can. 8. apud Gregor. Turon. lib. 5. Hist. cap. 3. 4. 49. lib. 9. cap. 20. de Vitis Patrum cap. 5. in Vita S. Joan. Abb. Reomaensis lib. 1. cap. 3. n. 16. etc.

Excusati in Monasteriis, videntur ii qui ad Ecclesias vel ad Monasteria confugiebant, et majoris securitatis gratia iis se quodammodo in servos dabant. Charta Caroli M. in Chronico S. Vincentii de Vulturno lib. 1. pag. 679: Vel reliquas possessiones quae.... ibi sunt datae, vel delegatae, seu etiam Excusatos, seu offertos, qui in praefatis Monasteriis legitime jam subjecti sunt, vel qui devote offerre se cum suis rebus voluerint.

Excusati, Liberi, Quieti, nos Quittes dicimus. Charta Henrici Magnopolensis Domini ann. 1323. apud Pontanum lib. 7. Rer. Danicar. pag. 434: Ac pro omnibus obligationibus.... quitos dimittimus et Excusatos. Alia Waldemari Daniae Regis apud eumdem: Et tunc pro tali equo dato suo... liber est et Excusatus.

Excusati. Andreas Dandulus in Chron. MS. in Urso Duce Venet. ann. 879: Hic in Heraclia civitate de qua progenitores sui originem duxerant, palatium construxit, et licentiam tribuit în Rivoalto paludes cultandi, et domus aedificandi contra orientem et insulam, quae Dorsum durum vocatur, eo consulente composita est: quae gentibus aliquibus ad servitia Ducis deputatis, qui Excusati Ducatus dicti sunt, concessa est: et usque in hodiernum diem omnes in eodem degentes territorio, melius quam sextario, quod legitur apud Murator. tom. 11. col. 188. piscatores et aucupatores, de his quae capiunt tenentur tributum annuum persolvere Duci. Ex eo exscripsit, quae habet Petrus Marcellus in Urso Particiaco Duce XIII. Sansovinus in Venetia lib. 6. sequentia ex veteri Instrumento profert: Excusati de Muriano, et eorum nomina, et sunt 44. Excusati de Mazorbo, et isti sunt de majoribus, et sunt 24. etc. haec sunt nomina Excusatorum qui serviunt in palatio, et sunt 124. nomina Excusatorum nostri Palatii, et sunt 198. Sansovinus hoc loco Excusatos dictos censet quasi Scutatos, quos Scutiferos vocavit aetas posterior. Sed vix est ut id probem: quin potius hac videntur appellatione donati propter indulgentiam munerum civilium et personalium, qua gaudebant ex quadam officii et functionis praerogativa, uti sunt hi de quibus est titulus De Excusationibus artificum, Cod. Theod. lib. 13. Vide quae de his observamus in Notis ad Alexiadem Anneam.

Excusati, in Chartis Hispanicis, videntur perinde appellati qui ab oneribus publicis excusantur, et soli Glebae serviunt. Charta aerae 1049. apud Anton. de Yepez in Chron. Ord. S. Benedicti tom. 5. pag. 465. v.: In villa Castro 2. Casatos: in Cupiellos 4. Escusatos: in Raneto 2. Casatos, etc. Charta Sanctii Regis pro fundatione Monasterii Deiparae de Naxara aerae 1090: Sanctum Pelagium de Cerasso cum sua haereditate: alium sanctum Pelagium in ejusdem Cerassi suburbio, cum suo Excusato. Charta Ferdinandi I. Regis Castellae aerae 1100. apud eumdem Yepez tom. 1. pag. 38. Appendic.: Haec supradicta omnia decima damus cum suos Excusatos. Alia Alfonsi VII. Regis aerae 1175. tom. 7: Et praedictum Monasterium habeat duodecim Excusatos in Zamora, et in termino suo, quos ipsi Monachi elegerint, et sint Excusati de martiniega, et de fossado, et de fossadera, et de omnibus servitiis et exactionibus regalibus, excepta moneta ferrea: et ipsi Excusati persolvant omnia tributa ipsi Monasterio, et quartam pro aliis operibus, etc. Charta Aldefonsi Castellae Regis aera 1230. apud Stephanotium tom. 4. Fragm. Hist. MSS. pag. 288: Do et concedo Deo et S. Joan. Baptistae Monasterio de Burgis.... x. Excusatos in barrio sancti Johannis vicinos directos qui domui S. Johannis et Priori et Monachis serviunt quoscumque Prior sancti Johannis elegerit excusandos: et sint illi x. Excusati ab omni pecto, posta, fossado, fossadera, pedido, facendera, et ab omni prorsus regio et alio tributo et gravamine in perpetuum, et ab omni regia exactione semper liberi et immunes existant. Regula Toribii Archiep. Limae inter Concilia Hispan. tom. 4. pag. 676. col. 1: Oeconomus Ecclesiae et ejus Fabricae, habet munus exigendi omnes redditus qui ad eam pertinent, tam de novenis et mediis, quam de Exceptis vulgo Excusados, superfluis et redemptionibus domorum, censibus, sepulturis, eleemosynis et aliis rebus.