Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EXERCITO

EXERCITO, (EXERCITARE) Bellare, bellum gerere, vel in exercitum pergere. Capitulare ann. 807: Memoratorium qualiter ordinavimus, propter famis inopiam, ut de ultra Sequanae omnes Exercitare debeant. Adde Capitul. 4. incerti anni Caroli M. cap. 7. Capitula Caroli C. apud Marsnam ann. 847. etc. Capitulare Sicardi Principis Beneventani ann. 836. cap. 19: Ut ubi Exercitare volueritis a nobis nullam laesionem habeatis. Acta S. Prudentii Episcopi Garrayacensis apud Bivarium: Aragonensis Rex Ildefonsus tam longo tempore cum exercitu suo in Saracenos Exercitando extitit, ut, etc.