Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EXPEDIO

EXPEDIO, (EXPEDIRE) Dominum, seu dominium alicujus dimittere, homagio domini renuntiare. Vitalis Episc. Oscensis, pag. 732: Per quem Forum habes, quomodo potest Infancio se Expedire a Domino Rege, dimittendo beneficia Regi, et comandam debet recipere et custodire fideliter, sicut dominus naturalis; qua Expeditione facta, potest cum alio, vel aliis, guerram Regi facere, salvo quod non potest ignem in terra Regis apponere: et si ad campale bellum cum aliquibus venerit contra Regem, debet transire in adjutorium Regis cum equo, et armis, ut in dicto Foro, etc. Infra: Expeditus de ussancia, non remanet in Regno, nec in senioria Regis, et quacumque parte anni se Expediat, ammittit beneficium Regis pro toto illo anno et sequentibus. Vide Foros Regni Aragon. lib. 7. tit. de Expeditione Infantionum, Observantias Regni Aragon. lib. 6. de Conditione Infantionum § 8. tit. de Privileg. Militum §. 16. et Michaëlem del Molino in Repertorio f. 232.