Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EXPEDIO

EXPEDIO,² (EXPEDIRE) Mittere, legare: dicimus, Expedier un message. Primum Testamentum Widradi Abb. Flavin. apud Mabillonium: Quod vero Deus avertat, ne ibidem sanctus ordo tepescat, potestas maneat Monachis ibidem habitantibus, ad unum de sanctis Monasteriis Expedire, et per eorum salubre consilium eorum regulam emendare.