Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EXPLETA

EXPLETA, Jus pastus, venationis, piscationis et lignationis, de quo jam in Esplecha. Consuetudines Ausciorum MSS. ann. 1301. art. 54: Item est consuetudo ibidem quod homines de Ruscio habeant usum et Expletam lignorum omnimodam depascendi cum animalibus suis herbas, folia, glandes et ceteros fructus arborum silvestrium, aqua et alia necessaria predictis animalibus per omnes pertinentias et laborantias civitatis predicte, in quantum in die ire et redire possunt... Habent ultra haec dicti cives Expletam omnimodam apud Auxium et ejus pertinentias..... venandi omnem venationem cum canibus et retibus vel filatis, et quocumque alio modo voluerint venari, et recipiendi, capiendi et piscandi in omnibus aquis, exceptis piscariis et stagnis, columberiis, claperiis et deffensiis. Art. 55: Consueti sunt insuper et usi cives predicti incedere (incidere) ligna et fustes ad suam omnimodam voluntatem pro suis Expletis et necessariis suis, illi tamen qui habitant et larem habent in civitate predicta et ejus pertinentiis, per omnes forestas et nemora Comitatus praedicti, libere et absque aliquo denario, excepto quod qui operatur cum dolabro, debet solvere unum denarium Morlanum. Vide alia notione in Expletum 2.