Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EXQUISITUS

EXQUISITUS, Quod quis qualibet ratione, praeterquam emptione, acquirit; quo ab Inexquisito, pecunia scilicet empto, distingui videtur. Charta ann. 20. Imper. Ludov. Pii ex Chartul. eccl. Vienn.: Haec omnia infrascripta, tam Exquisita quam inexquisita, praelibato sancto Maximo Regensi episcopo suisque consociis, quorum corpora secus eum fore videntur humata,... vendo. Exquis, pro Extortus, subreptus, in Charta ann. 1471. ex Chartul. Latiniac. fol. 98. v°: Et s'aucune chose en estoit, ce seroient sentences particulieres, Exquises par iceulx demandeurs par inductions, menasses et autrement. Vide Exquisitum.