Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EXTENDO

EXTENDO, (EXTENDERE) AEstimare, appretiare: vox fori Anglici, quae occurrit passim apud Bractonum, Fletam et Anglicos Practicos. Britton. pag. 138. v: Par mesmes les Jourours soient les terres Estendues à la very valuë.

Extenta, AEstimatio, ex Anglico Extend, AEstimo. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 548: Haec est Extenta terrarum... de terris et tenementis Prioris de Derhurste,... quantum valeant instaurare, et quantum deinstaurare, etc. Tom. 2. pag. 321: Et quia onera praedicta et reprisae eorumdem tenementorum... in multo excedunt valorem eorumdem per aestimationem et Extentam per probos et legales viros... factam, etc. Pro Extenta et valore Comitatus Richemundiae, apud Lobinellum tom. 2. Hist. Britan. col. 394. Extenta jurium Comitis Sabaudiae apud Costam sancti Andreae et Boczosellum, in Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 85. Vide Fletam lib. 2. cap. 71. § 2. Skenaeum lib. de Verbor. significat. v. Extent. Occurrit eadem vox apud Thomam Madox Formul. Anglic. pag. 122. Rymerum tom. 2. pag. 728. etc.

Extensor, AEstimator publicus, cujus munus est res haereditarias inter comparticipes aestimare et partiri. Bracton. lib. 2. cap. 34. § 1: Officium Extensorum est, in rebus haereditariis extendendis et appretiandis, quod in primis videant, quid et quantum sit in dominico in quolibet manerio, scilicet quot acrae terrae arabilis, vel quot virgatae, et quantum valeat acra vel virgata per annum,... et in summa omnia, quae sunt de corpore manerii, et de quibus commodum posset evenire. Adde Fletam lib. 5. cap. 9. § 5. 8. 9. 12.

Extendere Se. Exercitus se Extendit ad 150000. armatorum, hoc est, Complectitur 150000. armatos apud Ludewig. tom. 6. pag. 167.

Estendellier, pro Etendre, in Mirac. MSS. B. M. V. lib. 1: Ensevelir ja le voloient Et mettre en biere, quant le voient Remuer et Estendellier. Ejusdem originis vox Estendelle, Linteum, quod super mensam extenditur seu expanditur. Lib. rub. fol. parvo domus publ. Abbavil. fol. 162. v°. ad ann. 1391: Huit nappes de hostel, un autre Estendelle de fin linge, etc.