Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FACTOR

FACTOR, in Gloss. Lat. MS. Reg. Cod. 1013. est Dictor. Alias

Factor, est idem ac fautor, qui alicujus partibus favet. Aimoinus lib. 3. de mirac. S. Bened. cap. 6: Id (castrum) Geraldus quidam partibus favens Adhemarianis tenebat, exclusis Factoribus Hugonis, qui partem ejusdem Castri ab Adhemaro sibi praereptam non mediocriter indignabatur. Hugo Flaviniac. in Chron. pag. 193: Perpetuo anathemate cum suis auctoribus, Factoribus, sequacibus a luminibus sanctae Ecclesiae separatus, etc. Nangius in Chr. ann. 1265: Multique alii haeretici et Factores eorum gladio anathematis feriuntur. Adde Historiam Cortusior. lib. 9. cap. 2. et lib. 11. cap. 6. Vide Faucio.

Factor, Creator. Rerum Factor, Walthar. vers. 1161. Factor omnipotens, Ecbas. vers. 383. Factor solis, apud Corippum de Laud. Just. lib. 1. vers. 340. Factorem elementa tremiscunt, Johann. lib. 1. vers. 288. Adde lib. 3. vers. 125. etc. Occurrit etiam ap. Tertullinum et Salvianum. Vide Forcellinum.