Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FACTOR

FACTOR,² Qui res alterius agit, vel ejus nomine administrat, Ital. Fattore; unde Factorius, ad hujusmodi procuratorem spectans. Charta ann. 1482. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. aevi col. 226: Volentes disponere de bonis et rebus dicti hospitalis pro libito eorum et contra voluntatem dicti rectoris et Factorum suorum. Formul. MSS. ex Cod. reg. 7657. fol. 17. r°.: Gaspar mercator, Factor et procurator seu negotiorum gestor nobilis viri Melchionis,... nomine Factorio antedicto fecit et constituit, etc.

Factores, Procuratores mercatorum, Italis Fattori, nostris Facteurs. Vide Drapperius in Drappus.

Privil. Rupel. ann. 1372. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 574. art. 12: Mercatores burgenses et ipsorum Factores, familiares, etc. Faiteurs, in Lit. ann. 1364. tom. 4. earumd. Ordinat. pag. 432. art. 27.

Factores Sceleris, apud Ulpianum, ut est in Pandectis Florent. pro fautores, et Baldricum Noviom. lib. 1. cap. 61. Facteurs, nude, in Consuetud. Hannoniensi cap. 32. 33. etc. Faiteulz, in Magno Recordo Leodiensi pag. 55. qui crimen perpetrarunt. Concilium Silvanectense ann. 990: Eos quoque, qui hujus traditionis fuerunt inventores, auctores, Factores, cooperatores, etc. Ita usurpant lex 6. D. de Re militari (49, 16.) et lex. solent. D. de Custod. et exhib. (48, 3.)

Faituelles, eodem intellectu, in Charta ann. 1424. tom. 2. Hist. Leod. pag. 446: Et nientmoins que les Faituelles soient tenus de relivreir celle filhe deséagié saine et salve.