Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FACTUS

FACTUS, Modus agri. Capitularia Caroli M. lib. 5. cap. 151. 303. ex Capitul. pro pago Cenomann. ann. 800.: Visum est nobis... statuere, ut quicumque de predictis hominibus quartam Facti tenet cum suis animalibus, Seniori suo pleniter unum diem cum suo aratro in campo dominico aret. Charta Caroli Calvi Regis Fr. ann. 22. regni Ind. 10. pro Monasterio S. Martini Turonensis ex 47. Regesto Tabularii Regii n. 136: Quarum villarum nomina haec sunt, id est, Burgagalus cum capellis et manso dominicato, et Factis nonaginta duobus, in quibus sunt coloniae Cuciacus, et Areolus, Victena, etc. Occurrit ibi pluries. Charta ejusdem Caroli C. ann. 845. apud Beslium in Episcop. Pictav.: In villa Bidisciaco casam dominicatam cum Ecclesia... et Factos 10... in villa Sion terram S. Circi Factum 1. aspicientem ad Bidisciacum... In Anadone Factos 5. in villa Fano Factum 1. et in Portiaco alterum. Polyptychus Eccles. Floriacensis: Habet in ipsa villa Factos, id est mansos, 60. Vetus Charta in Actis Episc. Cenoman. pag. 235: Quod nos concessimus Acileo illo Facto, quem genitor suus Acibertus, qui vocatur Achita,... tenuit, vel moriens dereliquit, usque annos quinque, ipse Achileus de ipso Facto aliud exinde non reddat, praeter tantum regalia in campo dominico procurare faciat. Occurrit etiam non semel in Tabul. S. Mauri ad Ligerim. Vide, Facia, et Factum 4. Grimmius Antiq. Jur. Germ. pag. 538. mansos dictos esse factos ut dispositos, constructos, scribit, ita ut mansus factus opponeretur abso. Varroni factus est tanta olearum quantitas, quanta uno tempore et opere commolitur, vel centeni modii. Vide Forcellinum.