Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FALSO

FALSO, Falsonus, Lanceae armorum species, Fauchon Gall. de qua voce supra in, Falcastrum. Synodus Nemausensis ann. 1284. de Clericis: Enses non deferant, nec cultellos acutos, nec lanceas seu Falsones, nisi forte ex causa probabili tuitionis, seu guerrae. Eumdem locum jam ad vocem, Falco 2. supra citavimus. Et quidem apud Marten. qui eadem Statuta inter Anecdot. sua edidit, legitur: Falcones, non Falsones. At vox, Falsones occurrit in Statutis Synod. Eccles. Cadurcensis, etc. ann. 1289. inter eadem Anecd. tom. 4. col. 726: Balistis et arcus, lanceas, Falsones, costalarios seu alia arma non deferant. Statuta Arelat. MSS.: Non defferatur sine licentia Consulum... per Arelatem per greriam accutam, vel gazarniam, vel Falsonum longum, vel alia arma, nisi cultellum, etc. Vide Falsarius 1. et Falzo.