Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FALSO

FALSO,² (FALSARE) Adulterare, scriptum corrumpere. Rabanus Maurus lib. contra Judaeos cap. 13: In tantum namque eorum processit impietas ut, etiam Scripturam Propheticam Falsare conati sint. Sexta Synodus CP. art. 14: Τοὺς δὲ φαλσεύσαντας τὰ εἰρημένα δύο βιϐλία, etc. Occurrit ibi non semel, et in S. Euseb. Cremon. Martii t. 1. p. 373.

Faulser, eadem acceptione, in Lit. remiss. ann. 1413. ex Reg. 167. Chartoph. reg. ch. 178: Lequel compaignon avoit Faulsé ou fait Faulser à un jeune clerc certaines lettres royaulx. Quod crimen Faussairerie appellatur, in aliis Lit. ann. 1362. ex Reg. 93. ch. 122: Guiart de Mesnil proposa Faussairerie de rasure de ladite somme contre ledit exposant, et que l'en avoit fait de sep livres soixante livres ès dites lettres obligatoires... Il confessa ladite fausseté de rasure. Vide infra in Falsoneria.

Falsare Pondera, Adulterare, minuere. Concilium Legion. ann. 1012. can. 34. inter Hispan. tom. 3. pag. 192: Panatariae quae pondus panis Falsaverint, in prima vice flagellentur.