Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FALSO

FALSO,³ (FALSARE) Falsam esse rem quampiam contendere. Lex Ripuar. tit. 59. § 2: Et si quis in posterum hoc refragari vel Falsare voluerit, a testibus convincatur. Ita Falsare chartam, est falsam asserere, in Capitul. 3. ann. 819. cap. 10. Chartam falsam efficere, lib. 3. Capitul. cap. 43. Tabular. S. Ambrosii Bituric. sub Roberto Rege: Si quis autem homo seu femina hanc cartam Falsare voluerit: componat centum libras auri, aut seipsum reddat eidem Ecclesiae ejusdemque habitatoribus ad servile opus peragendum. Leges Edgari Regis art. 9. apud Bromptonum: Si accusatus se de hoc non idoneaverit, et nisi accusationem Falsaverit, redimat se wera sua, i. falsam esse arguerit. Vide l. penult. D. de Falsis. (48, 10.)