Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FAMOSUS

FAMOSUS, pro Famelicus dici videtur, in Vita S. Petri Coelestini: Quos tres Famosi tetris thoracibus angues Torvi oculos, linguasque vagi, quin ore reciso Invadunt tremulos illosque vorare laborant. Primae tamen syllabae quantitas brevis obstat. Aliquando pro Injuriosus dici adnotat Sirmondus in Glossario ad calcem Concil. Gall. Vide Famosa.