Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FAMULI

FAMULI, Servi, in leg. 1. C. Com. ser. man. (7, 7.)

Famulatus, Servitus: Famulatus nexibus liberare, in leg. 3. Cod. Th. de liberali causa. (4, 8.) Diploma Ottonis M. in Chron. Mindensi pag. 734: Hominibus quoque Famulatum ejusdem monasterii facientibus, etc.

Famulatura, Eadem notione. Capitula General. MSS. S. Victoris Massil.: Statuimus quod quandocumque contigerit, quod Priores forenses seu Monachi devotione conpuncti voluerint aliquociens preter honus Monasterii in dicto Monasterio Deo impendere Famulatura (sic), etc. Sed forte legendum Famulatum.

Famulatium Regale in Anonymi Vita Ludov. Pii cap. 23.

Famulosus, Serviens. Glossar. Isidor. Emenda, inquit Graevius, Famul, Oscis serviens. Hausit ex Servio: vide illum in Famul et, Familia. Ennius 8. apud Nonium: Mortalem summum fortuna repente Reddidit ut summo regne Famul optimus est.

Famulus, Idem qui Valetus, Scutifer, nostris Escuier. Charta ann. 1307. apud Fredericum Sandium in Consuetud. feudalib. Gelriae pag. 39: Nos Herbertus de Putten, Famulus, etc. Diploma Magni Ducis Brunswicensis ann. 1357. sic clauditur: Testes hujus rei sunt Geverhardus et Burchardus de Werberge, Nobiles: Lippoldus de Vreden et Balduinus de Dalem, Milites: Henricus de Veltheim, et Burchardus de Asseburg, Famuli. Quo loco Famulus idem est, qui Ministerialis, Germanicis Scriptoribus. Fabricius in Chronico Misnensi: Illo tempore non amplior nobilium virorum titulus fuit, quam ut strenui Famuli nominarentur, quod literis probari potest, Equites vero aurati, ut dicerentur Milites. Terra trium Famulorum, habetur in Monastico Anglic. tom. 2. pag. 969. sed nescio, an legendum familiarum. Vide, Familia, et Valeti. Haltaus. Glossar. German. col. 1621. sqq. voce Schildknechte.

Famuli Feodales, Vassalli. Charta Mauricii de Bellavilla Dom. de Genasche, ann. 1265: Et septima pars illius mestivae est Famulorum feodalium. Infra: De isto autem gagio habebunt 5. solid. et Famuli feodales 2. solid.

Famuli Ecclesiae feodati et praebendarii. Charta Henrici Episc. Tullens. ann. 1163. in Append. ad Capitul. Baluzii col. 1560: Ita tamen quod Archidiaconus et Archipresbyter ecclesiasticam justitiam, cum opportunum fuerit, super parrochianos exerceant, praeter ministeriales, scilicet villicum, decanum, scabinionem, et Famulos ecclesiae feodatos et praebendarios quotidiana ab ecclesia sumentes stipendia.

Famulus Ligius, Vassallus, qui domino suo, ratione feudi, fidem omnem contra quemvis, praestat. Reg. Phil. Aug. ex Cod. reg. 4653. A. fol. 170: Theobaldus de Faverilles tenet in famulatu medietatem praepositurae; unde est Famulus ligius.

Famulus Regis, Serviens, apparitor. Libert. Pontis-Urs. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 641. art. 35. et 36: Famulus regis, qui edicit vinum in vendicionem, de unaquaque edicione, unum nummum, etc. Famulus regis duodecim nummos recipiet pro vademoniis fiundis.

Famulatus, Vassallatus. Gaufredus Malaterra lib. 1. cap. 4: Adjiciens Tarentum, et Hydruntum sive Galipolim cum omnibus appenditiis, et quidquid Gaufridus de Conversana sub ipso habebat cum ipso Famulatu ejusdem. In Tabulario S. Dionysii Novigente, occurrit Famulatus separatus a feodo Militum.

Famulitas, Eadem notione. Vetus Charta apud Ughellum in Episcopis Veronensibus: Haec sunt, quae Episcopus Theobaldus ab Episcopatu, videlicet feudum fratris ejus, quod pro Famulitate tenebat, et nummos inde acceptos libr. 700. in allodio tribui fecit. Nisi legendum sit familiaritate ita ut feudum fuerit addictum iis, qui e familia Episcopi erant, quod sequentia videntur suadere: Similiter dedit nepoti suo feudum, quod fuit Bersoldi, qui fuit de familia, etc.