Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FASCES

FASCES, ut apud Romanos summi magistratus indicium fuere, ita apud Scriptores medii aevi pro suprema potestas usurpatur haec vox. Testamentum Rodulfi Episc. Bituric. saec. 4. Bened. part. 2. pag. 161: Placuit etiam huic inseri testamento ut nec meo, nec parentum meorum (dominio) nec Fascibus regiae magnitudinis, nec cujuslibet terrenae dignitatis subjaceant. Gloss. Lat. Gall. Sangerm.: Fascis, Faissel, ou enseigne de honneur. Ubi additur hic versiculus: Pondera sunt Fasces, Fasces dicuntur honores.