Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FATIGO

FATIGO, (FATIGARE) Vexare, praesertim de litigatorum vexationibus. Glossae antiq. MSS.: Vocare, Fatigare, Lassare. Capitulare ann. 806. cap. 9: Sunt et alii, qui justitiam legibus recipere debent, et in tantum fiunt in quibusdam locis Fatigati, usque dum illorum justitiam per fidejussorum manus tradunt, etc. Adde lib. 3. Capit. cap. 21. Lex Longob. lib. 2. tit. 35. § 5. Grimoald. 4.: Cum sacramento suo se defendat, nam per pugnam, ut supra dictum est, non Fatigetur. Tit. 55. § 15. Liutpr. 70. (6, 17.): Dicat juratus, quia non asto animo eum per pugnam Fatigare quaerat. Formula vetus 48. apud Bignon.: Tibi exinde nullas calumnias, nec Fatigationes, nec repetitiones agere... debeamus. Adde form. 51. Legem Bajwar. tit. 12. cap. 2. § 2. Concil. Agath. can. 21. Aurelian. II. can. 5. Toletan. III. can. 20. 21. Wormat. can. 24. etc. Gregor. M. in Sacrament.: Parce, quaesumus, Domine, parce populo tuo, et nullis jam patiaris adversitatibus Fatigari. Idem lib. 10. Epist. 74: Litigiis Fatigare. Fatigare argutiis, apud Sidon. lib. 6. Epist. 2. Per pugnam Fatigare, in Diplomate Henrici Imp. ann. 1081. apud Ughellum tom. 3. pag. 419. Occurrit non semel in Cod. Theod. et apud Veteres Scriptores, Ammianum pag. 101. 1. Edit. Valesii, veterem Interpretem Concilii Constantinop. sub Flaviano Act. 7. non semel, Joannem Diacon. in Vita Gregorii M. lib. 94. cap. 4. Hildebertum Cenomanensem Episcop. Epist. 67. 76. etc. Vide Savaron. ad Sidon. lib. 1. Epist. 8. Salmasium ad Vopiscum pag. 482. et Menag. in Orig. Francic. v. Fascher. Hinc

Fatigare, pro, in jus vocare, vel alicui quidpiam controvertere. Fori Aragon. lib. 7. fol. 129: Nec reperiri poterit, quod pater suus nec avus aliquo tempore fecerint servitutem regalem, et sit Fatigatus pro sua infantionia, etc. Id est, qu'il soit inquieté pour sa noblesse.

Fatigatio, Vexatio, exactio, etc. in Formulis veterib. Bignonii cap. 48. 51. et in Legibus Henrici I. Reg. Angl. cap. 7.

Fatigare de Directo, Fatigatio, et Fatica de Directo, voces fori Catalanici et Hispanici, quae defectum juris, seu justitiae reddendae dilationem denotant, Defaut de droit, practicis nostris: quo nempe quis jus petens sibi fieri a domino, fatigatur, seu vexatur, si ei denegetur, vel adversarius stare recto seu juri renuat. Usatici Barcinonenses MSS. cap. 58: Nemo sit ausus ei desemparare, nisi primum Fatigaverit se de directo. Cap. 74: Et teneat illud fallimentum, per Fatigamentum directi, si ille adversarius, qui ad placitum fallerit, non habuerit Es sine engan. Cap. 93: Sicut malum, quod factum est per Fatigationem de directo, nullatenus debet esse emendatum, ita illud, quod factum fuerit super proferimento de directo, nullatenus debet remanere, ut non sit redirectum. Cap. 110: Si quis dixerit, se esse Fatigatum de Justitia in Principem, vel in Episcopum, aut in dominum suum, seu in adversarium suum de directo,... si hoc probare noluerit, emendet omnia malefacta, quae propter hoc hac occasione fecerit. Constitutiones Catalaniae inter Dominos et Vassallos MSS. cap. 39: Si vero Princeps iste injuste daret damnum Barono, vassallos auferendo ei, feudum, seu alodia, sine juris Fatica, tunc Baro inventa prius juris Fatica in ipso domino suo potest injungere hominibus sui alodii, ut ipsum adjuvent contra Principem ipsum, si super hoc insurgendo contra eum vellet insurgere. Cap. 48: Si aliquis dominus accepit potestatem castri, vel emparavit feudum, quod tenetur pro eo, scilicet ratione defectus servitii, vel per Faticam directi. Adde cap. 49. et 50. Concilium Helenense ann. 1065. et Contitutio Jacobi I. Regis Arag. pro Treuga Domini: De praedicta autem pace vel de scripta treuga, querela ad Episcopum, vel ad ejus Canonicos, seu Fatigatio omni tempore fiat,... et ipsi, in quibus Episcopus vel Canonici praedictae sedis se Fatigaverint de reductione praefatae pacis, etc. Curia Generalis Catalan. ann. 1291. MS.: Si dominus vel Curia fuerint in Fatica reddendae justitiae, vel solutionis seu satisfactionis faciendae, vel etiam negligentes, etc. Alia Charta: Data prius Fatica 30. dierum, infra quos sit licitum retinere, etc. Ubi Fatica videtur accipi generatim pro dilatione. Alia Jacobi Infantis Reg. Aragon. filii et haeredis Major. et Montispess. data apud Majoricas 4. Kl. Mart. 1259. qua quamdam peciam terrae in heremum Bertrando de Rivopullo concedit: Liceatque vobis et vestris post 10. dies, ex quo in praedicto Dom. Rege, vel nobis vel nostris Faticati eritis, totam hanc acquisitionem vestram cum omnibus melioramentis, quae ibi feceritis vendere, dare et stabilire, sive alienare, etc. Salvo tamen in omnibus et per omnia censu, jure, dominio, laudimio, et Fatica D. Regis praedicti, et nostri et nostrorum.

Fatiga Juris, Eadem notione. Litterae Jacobi Regis Aragonum ann. 1253. inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 1051: Concedimus etiam et indulgemus Abbati (Crassensi) et ejus successoribus... quod aliquis, vel Vicarii, vel Bajuli, vel nostri Locum-tenentes... non possint... distringere eos... ad jus faciendum vel firmandum pro aliqua querimonia civili, vel criminali, nisi prius in ipsis manifesta Fatiga juris inventa fuerit, cum denuntiatione legitima praecedente. Eadem repetuntur in Epistola Clementis IV. Papae tom. 2. col. 595.

Fatica De Directo, supra, et in Constitut. Petri I. Regis Aragon. edita Barcinone ann. 1228. Vide Pignorare.