Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FATIGO

FATIGO,² (FATIGARE) Ire aliquo cum molestia. Gregorius M. lib. 12. Epist. 27: Ita fac, ut labor ejus, quo hic ad nos Fatigatus est, vacuus non sit. Charta Erici Regis Daniae ann. 1423. apud Pontanum lib. 9. Hist. Danicae pag. 571: Et ob hoc praefatos dominos ad diem placiti, et ad invicem convocavimus, et nos cum eis Fatigavimus, et propter pacem, concordiam et compositionem tractavimus, etc.

Fatigare, Iter suscipere. Vetus Scheda de Ordinat. Episcopi in Appendice ad Capitul. Regum Francor. Edit. Baluzii: Interrogantur ab Episcopo: Quid est, fratres, quod vos Fatigastis ? Illi respondent: Ut nobis concedas Patronum. Occurrit ibi rursum. Vide, Fatiga. Liudprand. in Legat. cap. 15: Quid causae sit quare te huc Fatigasti, frater edissere.