Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FATIGO

FATIGO,³ (FATIGARE) Canones Hibern. lib. 33. cap. 5: Debitor reddet, quantum rata solvit, et quantum Fatigatus fuerit; si vero humanus fuerit, ratae non quaeret usuram, nisi quod tantum solvit, et quantum Fatigatus fuerit. Si vero inhumanus fuerit, uno anno crescet usura, et quintam partem debiti in omni mense. Ubi, quantum fatigatus fuerit, est, quantum ex debito non soluto creditor damni acceperit.