Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FATIGO

FATIGO,⁵ (FATIGARE) Exercere. Lit. remiss. ann. 1356. in Reg. 84. Chartoph. reg. ch. 786: Quia dudum certis de causis publice et solempniter per Franciae regnum extiterat proclamatum et publicatum. quod quaelibet persona, cujuscumque conditionis aut status existeret, per exercitii continuationem se induceret ad trahendum de balista seu Fatigandum ad arcum et sagittam. Sed forte leg. Sagittandum.