Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FELICITER

FELICITER, Vox adscribi solita ad calcem veterum MSS. quae in Acclamationibus publicis frequens, ut apud Lampridium in Commodo. Hieronymus ad Marcellam: Ut solemus nos completis opusculis ad distinctionem rei alterius sequentis, medium interponere Explicit, aut Feliciter, aut aliquid istiusmodi. Vide leg. 6. ยง 4. Cod. Th. de Collatione donat. (11, 20.)