Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ALBA

ALBA, Gemma, unio, margarita, ab albedine et candore. Suidas: ἄλϐα, οἱ ἀμάργαροι. Quippe margaritarum dos omnis, ut ait Plinius, est in candore, magnitudine, orbe, livore et pondere. Tertullianus de Cultu mulier.: Et margaritae canderent, et ceraunia coruscarent. Eidem: Rubentis maris grana candentia dicuntur. Lampridius in Heliogabalo: Fabam cum electris, et orizam cum Albis exhibens. Albas praeterea in vicem piperis piscibus et tuberibus conspersit. Senator lib. 9. Ep. 6: Assurgit Indici maris de Albarum candore fama locupletior. Fortunatus Pictaviensis lib. 6. Poëm. 2: Saphyrus, Alba, Adamas, Crystalla, Smaragdus, Iaspis. Et lib. 10. Poëm. 13: Unde datae tibi sunt Alba, Topazus, Onyx.

Anastasius in Silvestro PP.: Altare auroclusum cum gemmis prasinis et hyacinthinis, et Albis 120. Idem in Gregorio IV: Albas modicas habens circum capitis coronam diverse filopares. Et in S. Vitaliano: Evangelia aurea cum gemmis Albis mirae magnitudinis in circuitu. Leo Ostiensis lib. 2. cap. 61: Tres pannos de altari, unum cum Albis, alium cum cruce et frizo, etc. Vide Forcellin. in hac voce.

Albula, Eadem notione. Gregorius M. lib. 12. Epist. 7: Tres annulos transmisi, duos cum hyacinthis, et unum cum Albula.

Alpha, pro Alba. Charta Ferdinandi M. Regis Hispan. aerae 1101. apud Anton. de Yepez tom. 6: Coronas tres aureas, una ex his cum sex Alphas in gyro, etc.