Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ALBA

ALBA,² Vestis, seu tunicae species, a candore sic nuncupata. Epistola Valeriani Imp. apud Pollionem: Vestes diversas 16, Albam subsericam, Paragaudem triuncem unam. Ibidem: Albam subsericam unam cum purpura succubitana. Sed et longe postea Albas fuisse promiscui usus, ex eo colligimus, quod laïcis, in Monasteriis degentibus, tribuat Lanfrancus Cantuar. Archiepisc. Epist. 13: Plerique autumant manipulum esse commune ornamentum omnium, sicut et Albam et amictum: nam et in Coenobiis Monachorum etiam laïci cum Albis induuntur. Quinetiam

Alba, pro veste muliebri usurpari videtur apud Bertham Sanctimonialem in Vita S. Adeleidis Virg. n. 27.