Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ALBA

ALBA,³ Papiae, Vestis sacerdotalis linea et stricta, quae camisia dicitur, et poderis, et talaris, et subucula. Ordo Romanus: Lineam Dalmaticam, quam dicimus Albam. Alcuinus lib. de Offic. divin.: Poderis, quae vulgo Alba dicitur. Amalarius lib. 2. Eccl. offic.: Postea camisiam induimus, quam Albam vocamus. Adde Rupertum lib. 1. de Divin. offic. cap. 20. Innoc. III. PP. de Sacrificio Missae lib. 1. cap. 10. 51. Durandum lib. 3. Ration. cap. 3. et alios, qui de Ritibus et Officiis Ecclesiasticis scripsere. Concilium Carthaginiense IV. can. 4: Diaconus tempore oblationis tantum, vel lectionis Alba utatur. Albis tamen promiscue in Ecclesia et extra Ecclesiam usos Clericos docent Leo IV. de Cura pastorali, Riculfus Episcopus Suessionensis in Statutis ann. 889. cap. 7. et Regino de Vita et conversation. Presbyt. cap. 66. ubi Presbyteri vetantur in Alba, qua in suo usu utuntur, Missas cantare. Porro Albas ejusmodi sacerdotales opere Phrygio interdum exornatas colligimus ex Eckeardo de Casibus S. Galli cap. 10: Inter quae praeter casulas sericas, cappas, et stolas, Alba est illa Philologiae nuptiis insignis: quas scilicet descripsit Martianus Capella. Unde mirum videri debet, res etiam prophanas vestibus sacris intextas et adscriptas.

Alba Paschalis. Cyprianus in vita S. Caesarii Arelatens.: Cum quodam tempore deesset sanctis manibus aurum et argentum, rogareturque stipem a paupere.... ingressus in cubiculum suum, casulam, qua in processionibus utebatur, et Albam Paschalem inde profert, daturus egeno, etc. Ubi Alba Paschalis, ea est, qua Caesarius in Paschalibus festis, seu solennibus utebatur. Idem Caesarius in Testamento suo: Indumenta Paschalia, quae mihi data sunt, omnia illi serviant. Nam Paschatis vocabulo dies Dominicos et praecipua anni festa appellari infra docemus.

Albas Gerere et Esse in Albis, et Albati, dicuntur Clerici, dum Albis induti procedunt, vel officia Ecclesiastica peragunt. Paulus Diacon. Emeritensis in Vita S. Fidelis Epis. Emerit.: Dum in atrium cum multis filiis Ecclesiae tenderet, ut mos est, Archidiaconus cum Clero in Albis ab Ecclesia venientes coram eo astiterunt. Rupertus lib. de Divin. offic. cap. 22: Solenne enim in hujusmodi festis omnes in Albis stare, vel procedere. Gregorius Turon. in Vita S. Aridii: Diacones in Albis exeunt ad processum, plebs clamat pro nimborum incursu, etc. Vitae Abbatum. S. Albani: Et quando in capis vel Albis fuimus, etc. Charta ann. 1190. apud Perardum in Burgundicis pag. 264: Solennitatem B. Benigni in Albis et translationem ejusdem 12. Lectionum in Ecclesia nostra fieri compromiserunt. Glossae. MSS. in Cod. Regio 1013: Albas gerentes, candida veste vestiti. Vide Udalricum in Consuet. Cluniacensis Monasterii lib. 3. cap. 6.

Hinc apud nostros Aubé idem quod ordinatus sonabat, ut videre est in vetusto epitaphio Gallicis rythmis scripto quod refert Mabillonius saeculo 5. Act. SS. Ordinis S. Bened. pag. 329. ubi de Frodoardo Presbytero Remensi: Si tu veu de Rein savoir li Eveque, Lye le temporaire de Flodoon le Saige, Y les mor du tam d'Odalry Eveque, Et fut d'Epernay né par parentaige, Vequit caste Clerc, bon Moine, meilleur Abbé, Et d'Agapit li Romain fut Aubé. Par sen histoire maintes novelles sauras, Et en ille toutes antiquité auras.

Alba Frisata, Fimbriis ornata, Garnie de franges. Reg. actor. capit. eccl. Lugdun. ex Cam. Comput. Paris. ad ann. 1340. fol. 64. r°. col. 1: Item vestimenta sacerdotalia nigra cum Alba frisata auri, stolis et manipulis. Vide Frisatus et Frisum.

Alba Oculata, In qua delineatae seu acupictae sunt figurae instar oculorum. Ordo eccl. Ambr. Mediol. ann. circ. 1130. apud. Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. aevi col. 865: Duae cruces feruntur post altare, ubi subdiaconus, qui septimanam tenet, revestitus Alba oculata, etc. Occurrit rursum infra col. 867. Vide Oculatus.

Alba Parata, Phrygio opere intexta, Gall. Brodée. Necrol. eccl. Paris. MS.: Contulit etiam.... Albam paratam, et aliam sine paratura. Charta dotat. capellar. de Blainvilla ann. 1335. in Reg. 70. Chartoph. reg. ch. 175: Item une casuble de drap d'or blanche et les ij. tuniques domatiques suians de le casuble, et iij. paire d'aubes à parement suians le casuble et les tuniques.... Item une casuble de drap d'or à canter as hautes festes, et une aube à parement d'ycelle suiance. Inventar. MS. reliquiar. etc. eccl. Camerac. ann. 1371: Une autre Albe parée de unes parures batue à or, à cascune vj. ymages de broudure.... Une Aube et amit parés de vj. ymages en champagne d'or. Vide in Parare 1.

Albati, Clerici, nostris olim Aubés. Vide in Alba 3. Testam. Guillelmi monetarii ann. 1213. ex Cod. reg. 5255: Mando quidem dari c. solidos Melgorienses ad pauperes induendos, et alios c. solidos ad Albatos procurandos.

Albae Infantes, Pueri symphoniaci, Enfans de choeur, quorum vestis propria, Alba est. Vide infra in Infantes.

Pueri in Albis, Eodem sensu, in Lit. Car. V. reg. Franc. ann. 1367. ex Tabul. Carnot.: Quatuor Pueris in Albis servientibus majori altari dictae ecclesiae (Carnotensis), etc. Bulla Mart. V. PP. ann. 1427. in eod. Tabul.: Alii clerici chorales nec non sex Pueri in Albis vulgariter nuncupati, etc. Haud scio an Aubelique, vox contemptus, diminutivum sit ab Aubé, qua clericus vel puer symphoniacus significatur. Lit. remiss. ann. 1457. in Reg. 187. ch. 154: Icellui Proust dist au suppliant qu'il n'estoit que ung Aubelique, et que oncques pié de sa lignée ne fut bon. An a veteri Gallico Aubeliere, nunc Licou, museliere ? Vide Rabelais. lib. 1. cap. 12. et ibi notam Duchat.