Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FENESTRA

FENESTRA, et Fenestra versatilis, in Monasteriis Monialium, per quam danda et recipienda traducuntur, quam vulgo le Tour appellamus. Occurrit non semel in Statutis Ordinis de Sempringham pag. 719. 727. 730. 757. Vide Eigilem in Vita S. Sturmii Abbat. cap. 1. Statut. Antiq. Abbat. Corb. cap. 7. lib. 2. et supra Fenesta.

Locus etiam aliquando intelligitur colloquiis destinatus, Gall. Parloir. Vita S. Domin. tom. 1. Aug. pag. 587. col. 1: Venit die quadam tardius ad sorores.... Dominicus, et convocatis omnibus ad Fenestram, etc.

Fenestrarius, seu Fenestraria, Cui fenestrae seu per fenestram res traducendi cura incumbit, in Statutis de Sempringham pag. 730. Touriere. Statuta Concilii Trevir. ann. 1227. apud Marten. tom. 7. Ampliss. Collect. col. 122: In quolibet monasterio ordinetur monialis Deum timens, discreta, pudicitiae et religionis amatrix, quam Fenestrariam vocant, quae diligenter custodiat fenestram, quam sonante Completorio firmiter seret.

Fenestreria, Eadem notione, in Charta ann. 1403. ex Schedis Praesidis de Mazaugues: Item Fenestreriae mediam justicialem, etc.

Fenestrae in tectis aedium. Disciplina clericalis cap. 25. § 1: Ascendens tectum ad Fenestram per quam fumus exibat. Joan. Capuan. Direct. vitae human. in adnotat. ad Disc. Cler. Schmidtii pag. 157: Ascendebam super domum et accedens ad fenestram. Graecis dicebantur Αναφώτιδες. Vide Glossar. med. Graecit. in hac voce, Append. pag. 17.

Fenestrae, Ubi vaenum exponuntur merces levioris momenti. Charta Frederici II. Imp. ann. 1226. pro Ecclesia Asculana: Licet habere et tenere plancam portatilem ad vendendum mercimonia, et tenere Fenestram apertam, etc. Tabularium Episcopatus Autissiodorensis: Omnes, qui tenent Fenestras, vendentes allia vel erucas, debent in quolibet sabb. obol. de suo mercato. Et infra: Quilibet venditor alliorum et erucarum tenens Fenestram debet in quolibet sabbati obolatum mercedis suae. Litterae Mauritii Parisiensis Episcopi ann. 1171. e Chartulario Monasterii Montis Martyrum: Unam Fenestram qua panis venditur. Charta anni 1220. ex Archivo Portus Regii: Petronilla Alvernensis contulit Abbatiae de Portu Regio x. sol. Paris. singulis annis in Fenestra, quae est supra Magnum pontem.

Leges Burgorum Scoticor. cap. 67: Nullus qui facit panem ad vendendum, abscondat panem; sed ponat in sua Fenestra, vel foro, ut communiter vendatur. Libertates MSS. villae S. Desiderii in Campania ann. 1228: Non licebit die Mercurii alicui aliquod vendere in staulis vel Fenestris, nisi in communi foro, etc. Tabularium Monasterii S. Bertini: Omnes, qui tenent Fenestram panis in Arques, dedent Amanno de Arques qualibet septimana in die Dominica panem valoris veteris oboli. Menus Fenestriers, et petits Comporteurs, in Impositionibus Parisiensibus ann. 1349. in Regesto Memorial. Camerae Comput. sign. C. fol. 62. Vide 1. Regestum Parlamenti sub ann. 1257. fol. 3. et Consuetud. Bituric. Thomasserii pag. 331.

Nostris etiam Fenestre, eadem acceptione. Charta ann. 1197. ex Tabul. S. Petri Carnot.: Hominibus autem villae Villonis et Capellae regis portas et Fenestras erigere ad vendendum et hospitandum... concedo. Lit. remiss. ann. 1409. in Reg. 164. Chartoph. reg. ch. 7: Pour ce que icellui d'Estaples par coustume de ladite ville (de Douay) devoit tantost après estre banni à la moyenne Fenestre de la hale, etc. Aliae ann. 1453. in Reg. 185. ch. 299: Le suppliant marchant espicier estant en l'ouvrouer ou Fenestre de l'ostel où il demeure, etc. Fenestre ou bouticle de plusieurs denrées et marchandises, in aliis ann. 1445. ex Reg. 177. ch. 166. Hinc Fenestrier, Minutae mercis propola. Stat. ann. 1294. in Reg. 205. ch. 304: Item que nulz Fenestriers ou Fenestriéres, ou regratiers ou regratieres ne puissent faire chandelle... pour vendre.

Fenestras et ostia tollere licitum iis, quibus jus est domum occupandi ob census non solutos. Inventar. Chart. Monast. fol. 11. r°.: Cartae tres... de viginti solidis censualibus... super quamdam domum ad quatuor terminos persolvendis... Et possumus tollere hostia et Fenestras pro censu praedicto. Fenestre à bosse ou trailles sur rue, in Chartul. Corb. sign. Caesar fol. 5. v°.: Fenestre Beauvoisienne, ibid. fol. 100. r°. Fenestre Flamange, in Lit. remiss. ann. 1405. ex Reg. 160. Chartoph. reg. ch. 31.

Fenestrae Martis. Epitaphium Gauslini Archiepisc. Bituric.: Octavas Martis superabat Apollo Fenestras, Cum fera mors famulis rapuit haec gaudia moestis. Hunc in locum Mabill. tom. 4. Annal. Benedict. pag. 354. haec notat: Ubi primum hos versus legimus, visum est eos interpretari de mense Martio, cujus die octava Gauslinus obierit. At consulto Necrologio, in quo die 2. Septembris ejus obitus notatur, per Octavas Martis Fenestras, quas Apollo seu sol superasse dicitur, interpretamur horam octavam Martis seu feriae tertiae, quae hoc anno (1029.) cum 2. die Septembris coincidebat.

In laudatis versiculis ex Epitaphio Gauzlini legendum lustrabat, pro superabat, ex Cod. MS. reginae Suecorum, nunc in Bibl. Vaticana sign. 592. alias 125. in quo legitur vita ejusdem Gauzlini, auctore Andrea Floriacensi monacho. Verum ex altero Epitaphio ibidem descripto efficitur haud felicem prorsus esse Mabillonii conjecturam, qui Martis fenestras interpretatur diem Martis seu feriae tertiae: unde mendum esse in laudato ibidem Necrologio patet: Te recipit tellus viij°. Martis in Idus, etc. Quod iterum confirmatur ex notis chronologicis, quae Epitaphium excipiunt in eodem Codice MS.: Obiit autem venerabilis Gauzlinus abba Floriacensium et archipraesul Bituricensium anno Dominicae Incarnationis 1029. Indictione 12. anno sui regiminis 25. porro a restauratione templi 4. viij. Idus Martii, mediae Quadragesimae Dominica, ipsius noctis prima conticinii hora.