Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FENESTRA

FENESTRA,² Lampadis genus. Vide infra Ferletum. Codex reg. 7887. fol. 3. v°.: Haec sunt ornamenta quae A. de Brucia subprior dedit Deo et beato Marciali,... Fenestram quae illuminat corum, etc. Haud scio an eadem notione in Testam. Abbon. canonici ann. 1191. inter Probat. Hist Nem. pag. 32. col. 2: Dedit domui Dei duas culcitras cum cussinis et Fenestram ferream; an vero idem sit quod sequens