Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FENESTRA

FENESTRA,³ Ciborium seu armariolum, ubi reponitur pyxis, in qua sacra Eucharistia asservatur. Stat. MSS. eccl. S. Laurent. Rom.: Quotienscumque Corpus Christi renovatur, Fenestra in qua reponitur, ab araneis et pulveribus mundetur. Lit. remiss. ann. 1382. in Reg. 120. Chartoph. reg. ch. 214: Lesquelz pillars emporterent,... une boiste où le Corps N. S. sacré reposoit, laquelle ils prindrent en une Fenestre de ladite eglise.

Johannolo magistro a lignamine... pro duobus candelabris pro cerio pascali et una Fenestra de corpore Christi. (Mandat. Camer. Apostol. Arch. Vatic. I, 17-21, f. 175.)