Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ALBA

ALBA,⁴ Vestis candida, quam induebant recens baptizati, in puritatis et innocentiae, quam profitebantur, symbolum: ἐσθὴς φωτιστιϰή, in Martyrio Bacchi junioris pag. 84. Statim enim atque de fonte nudi egrediebantur, stola alba induebantur, praemissa hac oratione, quae legitur in Missali Gothico: Accipe vestem candidam, quam immaculatam perferas ante tribunal Domini nostri JESU CHRISTI. Albis autem vestibus ideo post baptismum indutos Christianos, opinantur passim viri doctiores, quod, ut ait S. Paulus ad Ephesios cap. 5. antea tenebrae erant, nunc autem lux in Domino. Quae est sententia Clementis Alexandrini lib. 1. Paedag. cap. 6. Unde nova baptismatis lux baptismus dicitur in Cod. Theod. Graecis φώτισμα. Dealbatus fonte baptismatis, in Charta Edbaldi Reg. Angl. apud Will. Thorn. in Chr. pag. 2125. Vide Theodulfum Aurelian. de Ordine baptismi cap. 14. S. Zeno Veron. Ep. invit. 2. ad Fontem: In Fontem quidem nudi demergitis; sed aetherea veste vestiti, mox inde surgetis. Lactantius carmin. de Resurr.: Candidus egreditur nitidis exercitus undis. Paulinus Epist. 12: Inde parens sacro ducit de Fonte Sacerdos   Infantes niveos corpore, corde, habitu.

Idem in Epist. ad Macharium, de quodam sene recens baptizato: Ad unanimitatem tuam de rudi matris Ecclesiae foetu immaculatum Candente Lanicio pastor egregii gregis, sed magni pignoris munerator, et encaenium spiritale transmisi. Valentinianus in leg. ult. Cod. Theod. de Spectaculis: Quamdiu coelestis lumen lavacri imitantia novam sancti baptismatis lucem Vestimenta testantur. Faustus Regiensis Epist. ad Paulinum: Niveus sanctae regenerationis Candor. Caesarius Arelat. Serm. 15: Quando in nobis sacri baptismatis dona vacuavimus, quando in nobis Niveos holosericae nuptialis Amictus concidimus, etc. Ordo Romanus: Et deportantur ipsi infantes (baptizati) ante eum, (Episcopum) et dat singulis Stolam Candidam et chrismale, et decem siliquas, dicens: Accipe Vestem Candidam et immaculatam, quam perferas ante tribunal D. N. Jesu Christi in vitam aeternam. Concilium Rotomagense ann. 1059. can. 19: Ut baptizati in eadem Ecclesia, in qua regenerationis gratiam acceperunt, et in qua Parochiani existunt, per octonos dies in Albis repraesententur cum cereis ardentibus. Conradus Urspergensis, ann. 1124: Infantes suos in Sabbato sancto Paschae et Pentecostes cum candelis et cappa, quae dicitur Vestis Candida, et patrinis comitantibus ad baptismum deferant, eosque veste innocentiae indutos per singulos dies usque in octavum diem ejusdem Sabbati ad Ecclesiam deferant, et celebrationi divini Officii interesse satagant. Ubi Cappam appellat, quod alii Chrismale. Dabantur Albae sumptu Ecclesiae, ut innuit Greg. M. lib. 7. Ind. 1. Epist. 2. Vide Monachum Sangallens. De vita Car. M. lib. 2. cap. 14. Ejusmodi porro vestis Albae Baptizatorum mentio est passim apud Scriptores, Dionys. Areop. de Hier. Eccles. cap. 1. 2. 5. S. Cyrillum Cateches. 4. S. Athanasium orat. in S. Pascha extr. Leidranum de Baptismo cap. 8. Jobium apud Phothium n. 223. Joan. Moschum cap. 207. Socratem lib. 7. cap. 17. S. Augustinum Epist. 168. serm. 137. de tempore, S. Ambrosium lib. de his qui myster. init. Prudentium lib. 1. adversus Symmach. Gregorium M. lib. 7. Indict. 2. Epist. 5. Fortunatum lib. 5. poëm. 4. Gregor. Turon. lib. 5. cap. II. de Vitis Patrum cap. 1. Lambertum in Vita S. Heriberti Archiep. Coloniensis. n. 21. Alcuinum, de Offic. divin. Rabanum Maurum de institut. Cleric. lib. 1. cap. 29. Amalar. lib. 1. de Eccl. offic. cap. 29. 33. Honorium Augustod. lib. 1. cap. 243. Durandum lib. Ration. cap. 82. in Concilio Insulano ann. 1288. cap. 17. etc. Vide Henric. Valezium ad Euseb. lib. 4. de Vita Constant. cap. 62. Wilrammus, Abbas Ebersperg. in cant. cant. c. 1. v. 2: Inde places teneris tu dulcis sponse puellis, Scilicet una salus in te sanctis animabus, Quas renovat lavacrum, vestit Stola Justitiarum. Propter hoc adulescentulae, fideles animae te diligunt, quae Dealbatae sunt, purificataeque puri lavacro gurgitis, quaeque veste innocentiae ex tuo favore, sint circumamictae. Sed et Pontifex ipse in Baptismi ceremoniis Albatus erat. Petrus Comestor in Histor. Scholast. cap. 22. Levit.: In hunc modum et Pontifex Evangelicus in aspersione basilicae, quam dedicat, quasi in expiatione, lineis et minoribus utitur indumentis. Etiam in Sabbato baptismali in consecratione fontium, et in mersione Catechumenorum, cum scilicet transferuntur peccata eorum, utitur similibus indumentis. Cum autem his peractis ad ministrationem accedit altaris, Pontificialibus et pretiosis vestibus infulatur. At nescio, unde hausit, quod ait in Act. Apost. cap. 16, signum olim fuisse accepti Spiritus Sancti, in primitiva Ecclesia, quod omnes fere ascendentes de lavacro loquebantur omnibus linguis, ut Apostoli.

Quod vero de Baptizandorum et Baptizatorum nuditate tradunt Scriptores, quidam in dubium vocant de sequiori sexu. Verum id etiam de iis disertim refertur a Chrysostomo in Epist. ad Innocentium, Palladio in vita ejusdem Chrysostomi pag. 81. 85. Joanne Moscho cap. 3. Cypriano, seu auctore libri de Singularitate Clericorum, et in Concilio IV. sub Menna act. 5. pag. 751. Edit. Colon. 1618. Vide omnino Andream Monachum lib. 2. Vitae S. Ottonis Episcopi Bamberg. cap. 13. et quae in hanc rem adnotamus ad Alexiadem.

In Albis Positi autem et Albati dicebantur recens baptizati, donec Albas deposuissent. Acta martyrii S. Stephani PP.: Eum erudiens baptizavit, et in Albis positum Presbytero consignavit. Paulus Warnefridus lib. 6. de Gestis Longob. cap. 15. de Theodoaldo Rege Anglos.: Cum Romam pervenisset, a Sergio PP. baptizatus, Petrusque est appellatus, et adhuc in Albis constitutus, ad regna caelestia migravit. Ejusdem Regis Epitaph.: Fonte renascentis quem Christi gratia purgans   Protinus Albatum vexit in arce poli. Henric. Hutindon. lib. 3. Hist. pag. 328: Baptizati sunt et liberi ejus,.... quorum duo adhuc Albati mortui sunt. Alcuinus poem. 3: Dum mergi meruit baptismi gurgite felix, Post Albas igitur morbo correptus egrescit, Donec mortali clausit spiracula vitae. Vide Gregorium Turon. lib. 1. de Mirac. cap. 67. lib. de Glor. Confess. cap. 54. 92. lib. 2. Hist. cap. 30. Gesta Regum Francor. cap. 14. etc.

Albas vero vestes deponebant Sabbato ante Octavas Paschae. Ordo Romanus: Ab ipso die ad Sabbatum ante Octavas Paschae, quo die Alba tolluntur vestimenta a nuper baptizatis. Alio loco: Sabbato infra Albas Albati, qui in Sabbato sancto baptizati fuerint, Albis vestibus exuuntur. Mox sequitur benedictio aquae ad albas deponendas. Ita Amalarius locis citatis, Rupertus Tuitiensis lib. 8. de Divin. offic. cap. 16. et alii. Proinde recte Jobius Monachus apud Photium, dixit ἑπτὰ ἡμέρας τοὺς βαπτιζομένους λαμπροφορεῖν, cum octavo albas deponerent. S. Athanasius oratione in Sabbat. τῆς ἀπολυσίμου. Σήμερον ἀποδύεσθε τὴν φορουμένην ἐσθῆτα, ἀλλὰ μὴ ἀπόθεσθε τήν ϰεϰρυμμένην σφραγῖδα, etc. Dies depositionis Albarum, apud Andream Monachum lib. 2. Vitae Ottonis Episc. Bambergensis cap. 27.

Quod vero Latini, Albas deponere, nostri Desauber dicebant: quae vox non ita pridem obtinebat in Picardia nostra, ubi octavo post infantium baptisma die, agebantur convivia, et singulis totius fere agnationis puerulis erogabantur placentulae, idque Desaubage dicebant. Est autem Desauber, albas tollere. Le Roman de Charité MS.: S'il puet ta casure perdras, casulam. Et aprés seras Desaubés.

Albae, Hebdomada, quae Pascha subsequitur, vel Pentecosten: nam et Albas Pentecostes dixit Theodorus Cantuar. Archiep. in Poenitentiali cap. 13. Octo dies Neophytorum, in Epist. Anonymi de celebratione Paschae tom. 9. Oper. S. Hieronym. Nominis rationem exponit Rabanus lib. 2. de Instit. Cleric. cap. 10: Quos septem dies Albas vocitamus, propter eos, qui in sancta nocte baptizati, Albis per totam hebdomadam utuntur vestibus. AEgidius Aureae-Vallis Monachus in Hugone Episc. Leod. cap. 121: In Hebdomada, quae post Albas sequitur. Albae Paschales, in Epist. 9. Gelasii I PP. et apud Joan. Diac. in Vita Greg. M. lib. 4. cap. 88. in Concilio Lond. ann. 1175. can. 15. etc. Liber 1. Sacrament. Eccl. Rom. cap. 47: Incipiunt totius Albae orationes et preces.

Albae, praeterea dicta interdum ipsa Dominica, quae Albarum hebdomadam subsequitur. Vetus Poenitent. MS.: A Pascha usque in Albas, et in Ascensa Domini, etc.

Albaria hebdomada. Miracula S. Walpurgis libro 4. cap. 11: Transeunte namque festiva solemnitate Paschali, dum Albaria sequens adveniret hebdomada, etc.