Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ALBA

ALBA,⁶ Pharus, Gall. Phare, Turris ubi nocturno tempore fax vel ignis accenditur ad cursus navigantium peregrinantiumque gressus dirigendos, a lumine sic dicta. Statuta Arelat. sub Raimundo Archiep. articulo. 123. Codicis MS. e Musaeo D. Brunet: Gachia stet continue cum cornu in aliquo loco Arelatis, in quo consilium convenerit, quod bustinet, quando ascenderit turrim et Albam, et ad ignem, quando necesse fuerit. Alba, hic eodem sensu accipienda quo Alba 5; porro leg. Buscinet vel Buccinet... ad Albam, i. e. auroram, et ad ignem.