Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ALBA

ALBA,⁷ Vox Occitana, Populus, Gall. Peuplier. Ordinatio anni 1223. in MS. Musaei D. Brunet fol. 66: Item statuerunt, quod quoddam abevratorium sit de sex cannis in honore Montolini, qui fuit Riquelini, in quo est quaedam Alba, quod abevratorium protendatur recta linea ab ipsa Alba usque ad quandam capam, que est ultra Rodanum ad consonam Nuera, et ab ipsa Alba usque in vacaressio.

Provincialibus Aubo, Populus alba seu tremula, Gall. Tremble. Vide Albania, et infra Albarus.