Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FERENTES

FERENTES, Milites Bannereti. Anonymus de Rebus Friderici II. Imp. pag. 887: Factum est itaque, quod dum praelibatus Vicarius prope Schiaccam magnum Siculorum exercitum congregasset, et illi potissime, qui vocati in partibus illis vexilla ferebant, appellati vulgari linguositate Ferentes, fidem Regis Karoli profiteri viderentur, etc. Vide Bannereti.