Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FERIO

FERIO, (FERIRE) Appellere, Gall. Aborder, Italis Ferire, Ad locum aliquem pertingere. Oberti Cancellarii Annales Genuens. apud Murator. tom. 6. col. 305: Pisani cum hoste, quam diu praeparaverant, videlicet galeis xxi. Ferierunt ad litus Albinganae civitatis. Et col. 306: Galeae nostrae in flumine Sicco Ferierunt nocte, et una super alteram currens, etc. Ibid. col. 580. ex Jacobo Auria: Galeae vero Pisanorum volentes redire Pisas, quatuor ex eis in gulfo Nebii Ferierunt in terra, nihil mali per Dei gratiam Januensibus alicubi inferentes. Ferire ad terram, ibid. col. 589.