Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FERRE

FERRE Maritum, de pellice dicitur, quae sibi conciliat animum mariti alieni, et facit ut iste pudicam uxorem relinquat, in Legibus Langobard. apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 50. col. 2. Ferre puellam, de viro puellam rapienti, ut eam secum habeat in uxorem, ibid. pag. 53. col. 1. Sic ibid. pag. 56. Mulier libera servum Ferens, ea est quae servum sibi copulat conjugio Legibus prohibito.