Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FESTA

FESTA, fem. gen. f. Oblatio, seu offerenda quae tribus praecipuis anni solemnitatibus fieri solebat. Stephanot. in Fragm. MSS. Hist. Aquit. tom. 4. pag. 19: Pontius de Lendano dedit unum filium suum S. Petro, et cum eo infante fecit donationem ex haereditate sua omnia quae habebat in Ecclesia de Lendano, scilicet matriculam et sepulturam, et tres Festas et unum recetum, et in mansione Monachi v. recetos de pane et vino et carne. Vide. Ferta.