Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FESTUM

FESTUM, Dies solemnis memoriae alicujus mysterii vel Sanctorum sacratus. Non eadem vero omnium festorum solemnitas, alia enim alia celebrior, ratione officii vel caeremoniarum quarum pompa in quibusdam major, in aliis minor. In solemnioribus a consuetis operibus abstinere fuit solitum a vespera ad vesperam. Statuta Augerii Episc. Conseran. Saec. 13: Dies Dominicos et festivos absque aliquo servili opere a vespere in vesperam devote ac reverenter in vestris Ecclesiis coli facite. Hujus vero moris vel praecepti qui transgressores inveniebantur, ut scribit Episcopus Carcassonensis ann. 1275. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1151: Per tres dies Dominicos vel Festivos in camisia et braccis stare debebant ante altare, dum missarum solemnia celebrabantur. In statutis vero Synod. Ecclesiae Trecorensis apud eumdem tom. 4. col. 1109: Si divites sint, solvant quinque solidos ad luminare suae Ecclesiae; si pauper, quinque dies Dominicos sequatur processionem in camisia et femoralibus, habens super collum instrumentum cum quo operabatur. Stat. eccl. Carcasson. ann. 1270. cap. 14. ex Cod. reg. 1613: Qui... in Festis eisdem seu diebus Dominicis inventus fuerit opus servile vel illicitum operari, ad nos infra octo dierum spatium transmittatur infrascriptam poenitentiam recepturus, ut videlicet per tres dies Dominicos vel festivos, dum missarum celebrantur sollempnia, stet in sua ecclesia in loco eminentiori prae caeteris in camisia tantum et in braccis, cum virgarum manipulo, cum quo a sacerdote ecclesiae praesidente unam recipiat disciplinam. Festa autem proximae hebdomadis inter Missarum solemnia post communionem annuntiabantur a Diacono, ut discimus ex ordine Romano ad usum Monasteriorum apud Marten. tom. 5. Anecd. col. 105: Postea quidem (communione scilicet peracta) accipiens Diaconus calicem in dextera parte altaris, elevans eum in manibus suis, pronuncians Natalitia Sanctorum in ipsa hebdomada venientia, ita dicendo: Illa feria veniente, Natale est S. Mariae, aut Confessoris, vel alius Sancti cujus evenerit, secundum martyrologium. Et respondent omnes, Deo gratias.

Festa Dominica, Martyrum, Confessorum, apud Christianos, instituta vel ab ipsis Apostolis, vel Conciliis. S. Augustinus Epist. 118. cap. 1: Illa autem, quae non scripta, sed tradita custodimus, quae quidem toto terrarum orbe observantur, dantur intelligi vel ab ipsis Apostolis, vel plenariis Conciliis, quarum est in Ecclesia saluberrima auctoritas, commendata atque statuta retineri, sicut quod Domini Passio, et Resurrectio, et Ascensio in coelum, et Adventus de coelo Spiritus sancti, anniversaria solennitate celebrantur. Isidorus lib. 1. de Eccl. Offic. cap. 34: Festivitates Apostolorum seu in honore Martyrum solennitates antiqui Patres in venerationis mysterio celebrari sanxerunt, vel ad excitandum imitationem, vel ut meritis eorum consociemur, atque orationibus adjuvemur: ita tamen, ut nulli Martyrum, sed ipsi Deo Martyrum offeramus, quamvis in memoriis Martyrum constituamus altaria. Eadem habet Rabanus lib. 2. de Instit. Cleric. cap. 43. Alcuinus lib. de Offic. div.: Sanctorum dies, quibus de hoc saeculo migraverunt, solenniter et cum magna exultatione celebramus adeo, ut in ipsis, abstinentiae aliquantulum rigore laxato, paululum remissius vivamus. Infra: Cum antiquos natalitia sua, vel suorum affinium, quibus in hanc miseram effusi sunt vitam, tanta alacritate invenimus celebrasse, ut etiam omni corporeae voluptati licenter operam darent: quanto nos spirituali hilaritate sanctorum Patrum natalitia convenit celebrare, quibus non ad miserias nascuntur, sed de miseriis ad gaudia transierunt sine fine possidenda, non nos corporalibus illecebris resolventes, ut faciebant pagani, verum canticis spiritualibus, Hymnisque coelestibus in Christo tripudiantes, ut Christiani. Quamvis non denegemus etiam corporaliter aliquantulum remissius, quam caeteris esse vivendum, propter quosdam, ut reor, hebetiores, qui nihil putant esse festivum, nisi quod viderint corporali delectatione mellitum. Vide Durandum lib. 7. cap. 1. Baronium de Martyrolog. Rom. cap. 4. in Annal. ann. 58. n. 81. ann. 263. n. 14. Covarruviam lib. 4. Var. resolut. cap. 19. et Filesacum lib. 1. Select. cap. 6. ubi plura de festis Christianorum. Graecis Δεσποτιϰαὶ ἑορταί ea festa dicuntur quae Christi Domini sunt, scilicet Nativitas, Epiphania, Passio, Resurrectio, Assumptio, Pentecoste et Resurrectio Mortuorum. Vide Glossar. med. Graecit. col. 414.

Festa Annalia, Annualia, Praecipua totius anni festa, unde nomen. Odo Cluniac. 1. de Vita S. Geraldi cap. 15: Si tamen in eisdem feriis Festivitas Annualis evenisset, abstinentiam ita solvebat, ut, etc. Charta Hugonis Ducis Burgundiae pro fundatione S. Capellae Divion. ann. 1172. apud Perardum: In Festis Annalibus, id est, in Nativitate Domini, in Pascha, in Pentecoste, et in omnium Sanctorum. Ita in Charta Alphonsi Imp. apud Hieron. Vignerium in Hist. Alsatica pag. 143. Regestum Parlam. B. fol. 51. verso sub ann. 1279: In 4. Festis Annualibus, videlicet Nativitatis Domini, Resurrectionis Dominicae, Pentecost. et omnium SS. 1. Reg. f. 123: Qui faciunt burgesiam apud Castrum Nantonis in tribus Festis Annualibus, etc. Festa Annualia, in Statuto Philippi Pulcri ann. 1302. cap. 57. 59. in Charta Odonis Episcopi Paris. ann. 1199. apud Sammarth. in Gall. Christ. Dies Annales, in Ordinat. Hospitii S. Ludovici Regis ann. 1261. Feste Annuaul, in Charta vernacula Hugonis Ducis ann. 1268. apud Duchesnium. Festes annuelles, apud Joinvillam in Hist. S. Lud. pag. 124. Adde veteres Consuetudines Bituricenses apud Thomasserium pag. 250. 275. Festivitates praecipuae, Domini Natale, Pascha, Pentecoste, et si quae principales reliquae solennitates, quas Presbyteri et Diaconi, qui in villulis deserviunt, cum Episcopis suis in civitatibus celebrare tenentur, in Concil. Arvern. cap. 15. Missas quippe, ut in hisce festis majoribus, in oratoriis facere aut tenere prohibentur Presbyteri in Concilio Agath. can. 21. ita Laïci praecipui seu natu majores, Pascha et Principales Festivitates sub praesentia Episcopi tenere jubentur, in eod. Concilio Arvern. can. 15. et Aurelian. IV. can. 3. In Agathensi vero can. 18. statuitur, ut saeculares, qui Natale Domini, Pascha, et Pentecosten non communicaverint, Catholici non credantur, nec inter Catholicos habeantur. Quae quidem festa Festivitates Festivitatum appellantur a Brunone Signiensi Episcopo apud Petrum Diaconum lib. de Viris illustr. Casin. cap. 34. Bernardus Mon. in Consuet. Cluniac. MSS. cap. 52: Restant illae nominatissimae solennitates totius universalis Ecclesiae speciali gaudio suscipiendae, praedicandae pariter et celebrandae, Natalis Dom. nostri J. C. sanctum Pascha, Pentecosten, summorum Apostolorum Petri et Pauli, atque Assumptio S. Mariae. Istae igitur Festivitates caeteras, quasi quodam superlativo gradu, transcendunt, in quibus omnia superiori narratione latius explicata, ex asse complentur. Vide Chartam ann. 1247. in Hist. Monasterii S. Mariae Suession. pag. 454. et aliam ann. 1294. apud Gallandum de Franco alodio pag. 252.

Festum Arduum, Eminens, praecipuum. Stat. Mss. eccl. Brioc. cap. 12: Pulsetur pro capitulo congregando campana, quae pulsatur arduis Festis. Vide supra Arduitas. Germ. Hohes Fest.

Festa Brachiorum, quae et Manualia dicuntur, inferioris ordinis et minoris solemnitatis Festa, in quibus ea tantum opera prohibebantur quae sine equis et carrucis fieri non possunt. Statuta Eccl. Meldens. ann. 1493. tom. 2. Hist. Meldens. inter Instr. pag. 542: Quo nimia multitudo Festorum indigentibus non sit oneri, neque taedium generare indevotis... videatur, prohibitionem negociationis in non solemnioribus Festis, quae Manualia seu Brachiorum vulgo appellantur, in quibus videlicet ipsa prohibitio per totam diem ad ea duntaxat opera et negotia quae sine equis et carrucis fieri possunt se extendebat. Et infra: Praecipuorum autem et aliorum non praecipuorum, vulgo quondam Brachiorum et Manualium, nunc vero devotionis seu ad devotionem nuncupatorum Festorum observationis ordo subsequitur, etc. Adde Statuta Eccl. Senonensis sec. xvi.

Festum Cantoris dicitur in multis Galliae Ecclesiis Festum primae classis, teste Macro in Hierolex. quia tunc ad Cantorem spectat officium ordinare; eadem ratione Festum Succentoris, vocatur Festum secundae classis.

Festum Colibile, Quod colitur, in Statut. Avenion. ann. 1570. edit. 1612. lib. 2. Rubr. 32. art. 1: Diebus Festis colibilibus, etc.

Festum dividitur in Festum Duplex, et in Festum Simplex. Festum Duplex dividitur in Principale Duplex, in Majus Duplex, in Minus Duplex, in Inferius Duplex... Festum Simplex dividitur in Invitatorium Triplex, Invitatorium Duplex, Invitatorium Simplex. Ita Breviarium vetus asservatum in Monasterio Benedictinarum Anglic. Pontisar.

Festum Duplex, cum duo Festa concurrunt eodem die, quo casu dignioris Festum agitur, alterius sequenti. Quaedam autem Festa dicuntur in totum duplicia, quaedam simpliciter duplicia, quaedam denique semiduplicia. Dicuntur quaedam duplicia in quibusdam Ecclesiis, pro eo, quod responsoria, tam majora, quam brevia, et versus a duobus cantantur, et quia omnia incipienda a duobus incipiuntur, et quia antiphonae in Matutinis et Vesperis duplicantur: dicuntur enim Completae, et ante Psalmum et post, sicut est Festum Natalis Domini, S. Stephani, S. Joannis Evang. Circumcisio Domini, Epiphaniae, Purificationis, Annuntiationis, Resurrectionis, Ascensionis, Pentecostes, S. Joannis, B. Apostolorum Petri et Pauli, S. Laurentii, Assumptionis B. Mariae, Nativitatis ejusdem, et Dedicatio Basilicae. Atque haec sunt majora duplicia. Vide Ordinat. Praemonstrat. cap. 15. pag. 914. Minora autem duplicia Festa sunt 2. et 3. feria infra octavas Pentecostes, Commemoratio S. Pauli Apostoli, Octava Apostolorum Petri et Pauli, et Assumptionis, et quodlibet Festum, quod unaquaeque Ecclesia duplex ordinaverit celebrari. Semiduplicia Festa sunt, in quibus praemissa omnino non observantur; sed tantum tertium, sextum et ultimum responsoria cantantur a duobus, nec incipiuntur a duobus, nec duplantur antiphonae, licet versus et brevia responsoria a duobus dicantur. Et sunt haec semiduplicia Festa SS. Andreae, Nicolai, Luciae, etc. Ita Beletus cap. 57. et Durandus lib. 7. Ration. cap. 1. n. 31.

Ordinar. Ms. S. Petri Aureae-val.: Quocienscunque facimus in ecclesia solemnitatem novem lectionum, sive duplex simplex, sive duplex magnum, etc. Hujus appellationis rationem innuere videtur Liber pension. S. Vict. Massil.: Invenimus... propter solemnitates diversorum sanctorum, quorum corpora in eodem monasterio requiescunt, anno quolibet sexaginta et septem Festa duplicia, in quibus datur duplex refectio, sive portio seu pitantia omnibus supradictis. Atque ut monachis refectio duplex, ita in ecclesiis cathedralibus nonnullis duplex retributio canonicis iis diebus praestabatur; quod de Massiliensi ecclesia potissime mihi affirmatum est.

Festa per totum Duplicia, De quibus fit in utrisque Vesperis. Statuta Synod. Ecclesiae Argentin. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 532: Festa a Clero nostrae civitatis et dioecesis cum officio de Festis per totum duplicibus instituto, etc.

Festa Quadruplicia, in Statut. Ord. Praemonstrat. dist. 2. cap. 1: In Festis, quae apud alios vocantur triplicia, apud alios Quadruplicia, majora, aut praecipua, etc.

Festum de Quarto Duplici, Major solemnitas. Charta Petri Abbatis S. Crucis de Talemondo Lucionensis Dioec. ann. 1366: Item quotiens Conventus faciet servitium pro benefactoribus dicti Monasterii... Et quotiens ibit in processione revestitus vel aliter extra Monasterium... vel quando Conventus revestitus erit pro recipiendo aliquem Praelatum... tenebitur dictus aquarius et dare et administrare dicto Conventui, sicut supra dictum est de solemnitatibus et Quartis Duplicibus.

Festum, seu Festivitas Triplex, de cujus officio multa in secunda parte Ordinarii MS. Ecclesiae Rotomagensis, qua voce intelliguntur majora festa, ut Natalis, Paschatis, etc.

Ideo autem ejusmodi Festivitas triplex nuncupatur, quod ter Antiphona ad Magnificat recantatur, scilicet ante illud canticum, in fine ejusdem ante Gloria Patri, etc. et rursus post hunc versum. Quod etiamnum fit in Dioecesi Parisiensi in solemnioribus illis antiphonis quae Natalem Christi praecedunt.

A triplici chorista, vel triplici campana sic dictum malim, quam ab antiphona ter ad Magnificat recantata.

Festum trium Lectionum, ibidem et in Statutis antiq. Cartusiensib. 1. part. cap. 30.

Festum Tersale, Eadem notione. Consuet. Mss. monast. S. Crucis Burdegal. ante ann. 1305: In Festis tersalibus ponuntur septem cerei, in solemnibus viginti; ... et nota quod nisi sit Festum tersale vel solemne, cerei non accenduntur in Vesperis, neque in Matutinis.

Festum Quinque Cereorum, in Pontif. Ms. Senon. ad usum eccl. Paris.: Ipso die (in Coena Domini) pulsentur campanae ad missam et ad versum, sicut mos est in Festis quinque cereorum.

Festum novem Lectionum, in quo novem Lectiones dicuntur in Matutinis, cujusmodi sunt majora Festa. Statuta Ecclesiae Biterrensis ann. 1368. inter Anecd. Marten. tom. 4. col. 638: Item, statuimus quod Festa illorum Sanctorum quorum nomina in Missae canonibus specialiter recitantur, sub novem Lectionum officio celebrentur. Liber Ordinis sancti Victoris Parisiensis cap. 3: In omnibus Festis novem Lectionum debent Fratres cotidie tenere silentium. Vide Ordinar. Praemonstrat. cap. 15. pag. 915.

Festum 12. Lectionum, in quo 12. Lectiones. Vide Statuta antiqua Cartusiensia 1. part. cap. 29.

Festum Dominicale, seu quod Dominicali more celebratur, in Ordinario MS. Ecclesiae Rotomag.

Obituar. Ms. Rotomag. ad diem 2. Jan.: Octabae S. Stephani, Festum dominicale.

Festa in Cappis, Majores solennitates, in quibus inter Missae solennia et Vesperas deferuntur Cappae a ministris Chori Ecclesiae. Tabularium Fossatense fol. 122: Dederunt eidem Ecclesiae albas paratas,... de quibus induuntur in Festis, quae fiunt in dicta Ecclesia in albis, vel in Cappis, etc. Consuetudines Eoveshamensis Monasterii in Anglia: Et ad omnes collationes Festivitatum tam in Cappis, quam in albis, etc. Mox: Debent etiam habere caritatem de cellario ad prandium singulis diebus octabarum principalium Festivitatum, quae octabas habent, exceptis diebus, quibus sunt in Cappis. Vitae Abbatum S. Albani: In Festis, quae in Cappis fiunt et maxime praecipuis, pag. 80. 83. Vide Statuta Ecclesiae Pictav. inter Anecd. Marten. tom. 4. col. 1074. Observat Watsius in Missa Mozarabum aliquando occurrere Festum trium, vel sex, vel novem Capparum. Festum Caparum saepius occurrit in Statutis Card. Trivultii Abb. S. Victoris Massil. ann. 1531. Sed haec Monachos potissimum spectasse colligitur ex Gocelino in Hist. Translat. S. August. saec. 6. Bened. part. 2. pag. 759: Ut annuatim ejus Festivitas in Cappis celebraretur, uti Monasteriali usu dicitur.

Festum unius Ordinis, Idem videtur quod hodie Festum duplex minus. Liber de doctrina Novitiorum Ord. Grandim. cap. 1. apud Marten. tom. 5. Anecd. col. 1827: Officium vero B. Mariae etiam in Festis unius Ordinis non dimittas, sed secrete dicas taliter, quod tumultum non facias.

Festa Repentina, Quae arbitrio cujuspiam constituuntur. Stat. universit. Aurel. ann. 1307. ex Cod. reg. 4223. A fol. 17. v°.: Nulla quoque festa dabunt vacationes a lecturis, nisi quae celebrantur a clero et populo; ex quo relinquitur quod Festa repentina, pro crastinationibus aut aliis inventionibus quibuscumque, sibi noverint interdicta. Vide Feriae messivae in Feriae 3. et Repentinae Feriae. Licet de Festis Dominicis et Sanctorum ex professo commentatus sit Baronius in Notis ad Martyrologium, quaedam tamen de iis, quae observationem aliquam postulant, hic leviter attingemus, ordine literarum servato.

Festum S. Agnetis celebrari coeptum est propter quoddam miraculum, quod octavo die suis contigit parentibus ad ejus tumulum lamentantibus. Ita Beletus cap. 75.

Festa Animarum, seu Commemoratio Defunctorum 2. Novembr. Gall. la Feste des Ames, nempe des Trépassez. Charta ann. 1044. apud Mabill. tom. 4. Annal. pag. 459: (Bruno Episcopus Leucorum) Capellano assignat.. privatas Missas, primam Missam ad corpus defuncti, peras scilicet peregrinorum benedicendorum, nuptias... sepulturam albatorum, confessiones, Festum sanctarum Animarum absque candela. Statuta Eccl. Cadurcens. etc. inter Anecd. Marten. tom. 4. col. 766: Festa communia Animarum defunctorum generaliter celebrantur in crastinum omnium Sanctorum, et in crastinum B. Hilarii, et in quibusdam etiam locis de consuetudine speciali in crastinum octavarum Paschae et Pentecostes, et si in his sit Festum duplex, transfertur ad diem sequentem commemoratio defunctorum, et celebrantur haec Festa defunctorum usque post Missas, nec propter officium defunctorum debet omitti dictis diebus officium regulare. Memorantur praeterea quatuor Festa Animarum in Charta ann. 1288. ex Tabular. S. Victoris Massil. Matth. Westmon. ann. 1244: In crastino Animarum convenientes omnes Angliae Magnates, etc. Adde eumdem ad ann. 1246. et Annales Colmarienses ann. 1286. Id Festum, vel potius Commemorationem instituisse primum in suis Monasteriis sanctum Odilonem Abbatem Cluniacensem, ex quo ad caeteras Ecclesias transiit, scribunt Petrus Damiani in Vita S. Odilon. Radulfus de Diceto ann. 966. Sigebertus ann. 998. Udalricus in Consuet. Cluniac. lib. 1. cap. 42. Durandus lib. 7. cap. 35. etc. Vide Ditmarum lib. 6. pag. 70.

Post Natale Domini apud S. Florum celebratum olim fuisse, docent Lit. remiss. ann. 1478. ex Reg. 206. Chartoph. reg. ch. 97: Le Jeudy d'après Noël que l'en faisoit au païs (diocèse de S. Flour) Feste et solempnité des Trespassez,... le suppliant apperceut Jehan del Roux,... lequel avec ung pic remplissoit ung fossé ou raze,... auquel il dist: Il fust mieux que vous fussiez à l'église, car il est aujourd'huy la Feste des bonnes ames. La Feste aus mors, in Charta Phil. Pulc. ann. 1298. ex Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 41.

Festum Annuntiationis Deiparae, de quo copiose Baronius ad Martyrologium. Die 25. Mart. Tantum moneo, Festum istud Marzache olim a nostris appellatum, quod in mensem Martium incidat. Regestum Censuum et Feodorum Carnotensis urbis f. 67: Sachent tous, qu'en l'an de grace 1286. le Jeudi d'emprés la Marzache, que Henry, etc. De hoc Festo sic Nomocanon nuper editus a V. C. Jo. Bapt. Cotelerio can. 2: Τοῦ εὐαγγελισμοῦ τὴν ἑορτὴν το σέϐας ἀπονέμειν, ὂτι σεϐασμία πασῶν τῶν ἑορτῶν. Vide Glossar. med. Graecit. voc. Εὐαγγελισμός, col. 443. et Χαιρετισμός, col. 1724.

Festum Apostolorum, de quo Micrologus cap. 55: Festivitas SS. Jacobi et Philippi et omnium Apostolorum. Haec olim apud Latinos Kalendis Maii, qui dies hodie Apostolis Jacobo et Philippo tantum dicatus, apud Graecos vero 30. Junii, celebrari solita. Latinis ante seculum octavum Festum Apostolorum die 29. Junii celebratum fuit, deinde Petri et Pauli tantum.

Festum Apparitionis, Idem quod Epiphania, cum scilicet Christus Magis seu Gentibus apparuit, id est, se se manifestavit, nostris etiam Apparition. Obituar. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5191. fol. 40. r°.: viij. Idus Januarii fit Festum annale de Apparitione Domini; quod institutum est anno Domini 1300. in generali capitulo Maii. Lit. remiss. ann. 1386. in Reg. 130. Chartoph. reg. ch. 177: Comme les genz de la ville de Ronsay en Brie aient acoustumé à eulx jouer environ la Feste de l'apparition et batre leurs bacins après soleil couchié et le jour de ladite Feste, etc. Aliae ann. 1415. in Reg. 169. ch. 61: Le Dimenche xije. jour de Janvier, qui fu le jour de l'Apparition au pois, etc. Ubi designatur vigilia octavae Epiphaniae, quam Les Rois brousés vulgus appellat. Vide supra Epiphania.

Festum Apparitionis S. Michaelis, quae et Inventio specus S. Michaelis dicitur, in Caeremon. MS. S. Mariae Crassensis, celebratur die octava Maii. Vide Festum S. Michaelis.

Festum Architriclini. Vetus Inquesta apud Puricellum in Monumentis Ambrosianae Basilicae pag. 1073: Vidit enim, quod viventibus Imperatore Federico et filio ejus, in Festo Architriclini custos Canonicorum, Jacobus nomine, ad petitionem Domni Ambrosii, tunc Abbatis, portavit crucem. Paulo supra dies Architriclini appellatur, quo vocabulo Dominicam secundam post Epiphaniam, in qua Evangelium Joannis cap. 2. de Nuptiis in Cana recitatur in Ecclesia Mediolanensi, recte conjicit idem Puri cellus. Factum porro ipsum miraculum in Cana 6. Januarii, ac proinde ipso Epiphaniae die consentiunt Scriptores omnes.

Festum Armorum Christi, Idem quod infra Festum Coronae Christi.

Festum Ascensionis in ecclesia collegiata S. Petri Insulensis, ut et in aliis ecclesiis, actione exprimebatur; qui enim ex Ordinario ejusd. eccl. officio hac die praeerat, cum modicum panis et vini degustasset, cantato responsorio, Non vos relinquam, ambonem ascendebat, ubi ex monte efficto coelum petere videbatur; tunc pueri symphoniaci veste angelica induti decantabant, Viri Galilaei, etc. Vide Busch. de Reform. Monaster. apud Leibnit. Scriptor. Brunsvic. tom. 2. pag. 500. et Glossar. med. Graecit. voce Ἀνάληψις, col. 69.

Festum Assumptionis Deiparae, de quo Baron. ad Martyrol. et Steph. Baluzius ad Capitular. Reg. pag. 1171. Beletus cap. 146. et alii, a Baronio laudati. Quando vero et qua occasione in dioecesi Morinensi feriatum esse incoeperit, produnt Annales Francor. Bertiniani ann. 862. Vide Vitam S. Theodardi Episcopi Narbonensis apud Catellum pag. 760. et Glossar. med. Graecit. voce Μετὰστασις, col. 918. Crebrius apud Graecos Scriptores Κοίμησις seu Dormitio indagitari solet.

Mense Aprili celebratum fuisse reperio in Chartul. Godefr. dom. Asperim. ex Bibl. reg. fol. 43. r°.: Donné l'an mil ccc. xlix. le mardy après l'Assumption nostre Dame le xviij. jor dou mois d'Avril. Sed mendum est pro Aoust, in quo mense dies 18. ad diem Martis reapse pertinet eo anno.

Festum Azymorum, Pascha, apud Ordericum Vitalem lib. 11. pag. 816.

Festum S. Blasii. Cur hac die populus lumina pro domibus, vel animalibus accendere soleret, atque adeo eleemosynas largiri, docet Honorius Augustod. lib. 3. cap. 25.

Festum Brandonum. Vide Brandones.

Festum Broncheriae. Vide supra Broncheria.

Festum Calendarum, in Charta Massiliensi ann. 1522: Singulis annis solvere teneantur census ad Festum S. Johannis Bapt. et ad Festum Calendarum. Quod utrum Kalendas Januarias spectet, an Nativitatem Christi in dubium venire potest. Et quidem Massiliae etiamnum Calenes vocant Festum Nativitatis Christi: quo nomine etiam donatur coenula quae apud ipsos in vigilia hujusce solemnitatis more Romanorum fit non sine apparatu; ducta forsan vocis origine, quod Massiliensibus haud infrequens, a Graeco ϰαλέω, voco, quod ad hanc coenulam propinquos et agnatos vocare soleant: nisi mavis deducere a ϰαλεῖν, convivari, ϰάλεσμα, convivium, epulum, compotatio. Vide Gloss. med. Graecit. et Kalendae.

Festum Campanarum nuncupatur in quibusdam provinciis Festum Annunciationis Deiparae: forte quod hac die ad Salutationem Angelicam solemnius pulsantur Campanae.

Festum Candelae, Festum dedicationis alicujus ecclesiae, seu potius dies festus patroni cujusdam loci. Lit. remiss. ann. 1380. in Reg. 118. Chartoph. reg. ch. 52: Comme le premier jour de May l'an 1373. ou environ, Jehan de la Mote, lors demourans en la ville de Froyenne ou baillage de Tournesis, feust armez pour aidier à garder la Feste de la chandelle ou deducasse, estant en laditte ville avec le bailli d'icelle ville. Aliae ann. 1403. in Reg. 158. ch. 19: Comme le suppliant feust alez en la ville de Lilers, à un jour que l'en faisoit la Feste de la chandeile en laditte ville, pour soy esbatre, etc. Vide supra Candela 2. et Dedicatio.

Festum Cathedrae S. Petri Antiochiae, 22. Febr. quod Natale Petri de Cathedra dicitur in veteri Martyrologio apud Bucherium 8. Kl. Martii. Vita S. Lauriani Episcopi MS.: Erat enim solennitas Cathedrae, quam celeberrimam ex more plebs habebat Romana, eo quod sessio Pontificalis Apostoli eo die primum fuisset dedicata, id est, quinto decimo Kl. Febr. De hoc festo agunt S. Augustinus in Append. de Divers. Serm. 74. Concil. Turon. II. can. 22. Petrus Damiani lib. 1. Epist. 20. Beletus cap. 83. Durandus lib. 7. cap. 8. Baronius ad Martyrolog. Bollandus 18. Januar. et 22. Febr. Baluzius ad Capitular. Reg. pag. 1172. Vide infra Festum B. Petri Epularum.

Festum beati Petri sublimati ad cathedram nuncupatur in Ch. ann. 1243. ex Chartul. Campan. fol. 403. col. 2. Alia Garn. de Willi cancell. eccl. S. Fursaei de Peron. in Reg. 52. Chartoph. reg. ch. 167: Ce fu fait l'an de grace mil trois cent et treze, el mois de Fevrier, le Lundi devant la Feste S. Pierre yver souz pierre.

Festum de Clavibus et Lancea Christi solemne ordinavit (Innocentius VI. PP.) in Alemania et Boemia observandum et recolendum temporibus successivis. Annal. Victor. MSS. ad ann. 1355. Vide Festum Coronae Christi.

Festum Compassionis B. Mariae. Vide Synodum Coloniensem ann. 1423. cap. 11.

Vulgo Notre Dame de Pitié, quod celebratur die Veneris ante Dominicam Palmarum: Festum Compassionis seu Septem dolorum, in Breviar. Rom. Vide Haltaus. in Calendar. med. aevi pag. 71. ubi refert quod in collegiis quibusdam Jesuitarum sit societas religiosa, quae appellatur Fraternitas Compassionis.

Festum Conceptionis B. Mariae aiunt institutum ab Ildefonso Archiepisc. Toletano, ut est in ejus Vita. Alii ex quadam revelatione ab Herberto Abbate Ramesiensi, ut Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 240. et Gaufredus Vosiensis cap. 12. Ab Anselmo denique Cantuariensi Archiepiscopo, Concilium Londoniense ann. 1328. can. 2. Coeptum in Gallia celebrari circa annum 1145. ex S. Bernardi Epist. 174. colligit Baronius ad 8. Decembr. quem vide, ut et Lucam Tudensem lib. 3. contra Valdenses cap. 20. Quando vero apud Graecos coeperit, vide Combefisium tom. 1. Auctar. Bibl. Patr. pag. 1223.

Tabul. S. Petri de Regula: Anno Incarnationis Domini 1154. ego Atto prior, praesente domino Vasatensi episcopo Guillelmo Arnaldi collaudante, cum totius capituli nostri benigna unanimitate, statuimus ut Festum de beatae Dei Genitricis Mariae Conceptione, quod jam fere per totam Galliam devotissime ab omni Christiano percelebratur populo, hoc et a fratribus nostris et a tota plebe venerabiliter deinceps solemnizetur. In ecclesia vero Parisiensi celebrari coepit ann. 1288. ut ex Necrol. MS. ejusd. eccl. colligitur: Anno Domini 1288..... obiit Ranulphus quondam Paris. episcopus, qui..... dedit nobis trescentas libras Paris. ad emendum redditus, pro Festo Conceptionis B. M. V. celebrando quolibet anno in ecclesia nostra.

Festum Conceptionis S. Johannis Baptistae ad xxij. Sept. notatur in Calendar. S. Martial. Lemovic. ex Cod. reg. 1138.

Festum Consecrationis Corporis Christi, Idem quod Corporis Christi, in Proces. super vita et mirac. Caroli ducis Brit. qui obiit ann. 1371. apud Cl. V. Garamp. in Dissert. 5. ad Hist. B. Chiarae pag. 179.

Festum Conversionis S. Pauli, cur celebretur, pluribus docent Innocentius III. lib. 1. Epist. pag. 29. Edit. Venetae, et Durandus lib. 7. cap. 4.

Festum Coronae Christi. Henricus Rebdorff. ann. 1357: Hic etiam PP. (Innocentius VI.) ad supplicationem Regis Caroli speciale Festum in honore instrumentorum Dominicae Passionis, videlicet hastae, clavorum, et aliorum, in partibus Alemanniae et Bohemiae solenniter celebrandum indixit, feria 6. post Octavam Resurrectionis Dominicae, et super hoc indulgentias dedit, et hoc fecit propter reverentiam Imperialium insignium, quod aliqua de praedictis instrumentis Rex Romanorum, seu Imperator in sua tenet custodia. Cujus quidem Coronae festum in Regno Franciae celebravit. Magnum Chron. Belgic. pag. 304: Carolus IV. Imp. a Rege Franciae obtinuit spinam unam de Corona Domini. Unde promeruit a PP. Innocentio VI. Festum fieri de Corona et Clavis Domini, quod celebratum feria 6. post octavam Paschae, cum proprio cantu, et officio divino. Auctor vero Vitae Innocentii VI. pag. 117. Festum de Lancea et Clavis Domini vocat Consule, si placet, Haltausium in Calendar. Germ. pag. 91. Ludewig. Dissert. de Noriberga insignium Imperii titulari in Append. et Seelen. Dissert. de Festo Lanceae et Clavorum Christi. Vide Lancea Constantini M. et Regalia 2.

Festum Coronae Domini, seu Susceptionis Coronae Dominicae a S. Ludovico, in Usibus antiquis Cisterciensib. cap. 65. Vide Hist. nostram Gallo-Byzantinam lib. 4. n. 11. 12. 13.

Obituar. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5191. fol. 166. r°.: ij. Idus Augusti Festum duplex de Corona Domini.

Festum Coronae, Alia notione. Vide supra in Corona.

Festum Corporis Christi, seu, ut vocant, Sacrosancti Sacramenti, celebrari primus instituit Urbanus IV. PP. 5. feria post Octavam Pentecostes, ann. 1264. Thierricus Vallischolar. in Urbano pag. 241: Sic digne statuit, ut in anno Corporis hujus   Tam Festum celebre fiat in orbe semel, Post Pentecostes octavas luce Jovis, nam   Consumi Christus fecerat ista die. Hocque sui terno fecit Papatus in anno,   Officiumque novum continet ista dies. Adde Hocsemium in Episcop. Leod. cap. 6. Thomam Walsinghamum pag. 111. Quid vero Festo isti indicendo occasionem praebuerit, pluribus edisserit Chapeavillus in Tractatu Historico de Vera Origine Festi Corporis Domini, post 2. tom. Rerum Leod.

Festum S. Crispini Parvi. Lit. Caroli V. ann. 1379. in Reg. 118. Chartoph. reg. ch. 456: Les varlez cordoanniers de nostre bonne ville de Paris requérans que comme passez sont cinq ans ou environ, ils aient ordonné à faire célébrer en l'honneur de mons. S. Crespin le Petit..... une messe chascune sepmaine au jour du Lundi en l'église nostre Dame de Paris,... et aient en dévotion de y faire une confrarie;.... ottroions par la teneur de ces Lettres que ilz puissent fonder, faire et tenir ladite confrarie en nostre dite ville de Paris chascun an,... et ycelle faire crier par ladite ville à la clochette.

Festum S. Joannis Baptistae Natalis. S. Augustin. Homil. 44. cap. 2: Quia in magno sacramento natus est Joannes, ipsius solius juste Ecclesia Natalem diem celebrat et Natalis Domini celebratur; sed tanquam Domini... Passionum diem servis plurimis celebramus, Nativitatis diem nemini nisi Joanni. Vide eumdem Serm. 21. de Diversis, et Serm. 23.

Festum Decollationis S. Joannis Baptistae. Vide Beletum cap. 147.

Saint Jehan Décolace, in Lit. remiss. ann. 1376. ex Reg. 109. Chartoph. reg. ch. 278. Celebratur 29. Augusti.

Festum Discipulorum Christi, Idem quod sequens.

Festum Divisionis Apostolorum notatur in Martyrologiis Bedae, Usuardi, et aliorum 15. Julii, quo scilicet Apostoli in diversas orbis provincias profecti sunt, ac dispersi sunt: unde Festum de Dispersione Apostolorum, apud Albertum Stadensem ann. 1098. appellatur. Kalendar. S. Victoris Parisiensis: 2. Id. Julii Divisio Apostolorum ad praedicandum. Chronic. Elwangense, et Compilatio Chronologica ann. 1291: Rex Romanorum Rudolphus obiit in Divisione Apostolorum. Chronicon Montis S. Agnetis can. 10. ann. 1041: In crastino Divisionis Apostolorum. Huc respexit Paulinus Natali 9: ... Lux populis festiva recurrit, Qua sanctus quondam coelo demissus ab alto Spiritus ignito divisit fulmine linguas. Vide Baron. ann. 44. n. 13. 14. In Missali Hierosolymitan. Equitum Argentorati ann. 1505. impresso, ut scribit Hofmannus in Lexico v. Apostolorum Festum, reperitur sub die 16. Julii commemoratoria Missa, quando Apostoli ad praedicandum per orbem divisi sunt, sub titulo: Divisio Apostolorum.

Festum Evangelismi. Vide in, Dominica.

Festum Eucharistiae, Idem quod Corporis Christi, in Lit. ann. 1356. ex Reg. 84. Chartoph. reg. ch. 777. et in Necrol. MS. Fratrum Min. Silvanect.

Festum Exaltationis S. Crucis. Vide Beletum cap. 151. Durand. lib. 7. cap. 29. Auctorem Vitae Gregorii IX. PP. a Bosqueto editum pag. 221. Baron. ann. 628. num. 2. Puricellum in Monumentis Ambrosianae Basilicae pag. 426. etc.

Festum Exspectationis Mariae, Die 18. Decembr. aliis 16.

Festum S. Filiastri. Vide in Filiaster.

Festum Florum. Chron. Patavin. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. aevi col. 1119: Nono Kalendas Junii, f. leg. Julii. dum fieret solemnitas Festi florum, sumta occasione festi, populus consulte armatur. Et col. 1120: Ludos annuos instituunt ipsa die victoriae, scilicet in vigiliis S. Johannis de Junio, cum floribus et pulegiis ad flumina cantantes incedunt.

Festum Herbarum, Idem quod Assumptionis Deiparae; appellationis rationem profert Witeckindus in Pulo ecclesiast.: Ferre solent mulieres in templa fasciculos herbarum,... ob quam causam Festum hoc vulgo Herbarum vocatur. Sigillum Mariae gloriosae Virginis apud Haltaus. in Calend. med. aevi ad hunc diem: Cur autem mos inolevit, quod flores et herbae in ejus festivitate consecrantur, ob duas causas fieri comprobantur, quia ea die cantant: Circumdabant eam flores rosarum et lilia convallium... Alia causa est, quia de jure omnes fructus novi ante gustum deberent benedici... statuit ecclesia, ut in ejus festivitate primitiae frugum benedicerentur a sacerdotibus.

Festum Hypapantes, seu Occursus Domini, 2. Febr. celebrari coeptum CPoli anno 15. Justiniani M. ut auctor est Theophanes. Vide Durandum lib. 2. cap. 6. num. 5. Baronium, etc. et infra in verbo Hypapante.

Festum S. Jacobi die 25. Julii celebratur, non quod hoc die decollatus fuerit, sed in Paschate, ut auctor est Honorius Augustod. lib. 3. cap. 163.

Festum, seu Festivitas Jherusalem quando capta fuit a Christianis notatur ad xiv. Julii in Calendar. S. Martial. Lemov. ex Cod. reg. 1138.

Festum Incarnationis Dominicae, Idem quod Annuntiationis Deiparae. Lit. remiss. ann. 1408. in Reg. 162. Chartoph. reg. ch. 395: Die xxva. Martii ultimo praeteriti, qua die celebratum fuit Festum Incarnationis Dominicae, etc.

Festum Innocentum. Vide infra Festum B. M. Magdalenae et Kalendae.

Festum Inventionis S. Crucis, ut 5. Non. Maii solenniter celebraretur, instituit Eusebius PP. Microlog. cap. 55. Hoc festo carent Graeci, ut ex eorum Menologiis constat.

Festum S. Joannis Ante Portam Latinam, est illa dies, inquit Honorius Augustod. lib. 3. cap. 160. qua Johannes Apostolus a Domitiano Caesare ante eandem portam in dolium ferventis olei est missus, sed divinitus liberatus. Vide Beletum cap. 126.

Festum S. Joannis Evangelistae, seu Dormitio, incidit in diem Nativitatis S. Joannis Bapt. Sed quia ob celebre officium illic agi non potuit, Ecclesia 27. Decembris die ejus festivitatem instituit, quando ab exilio rediit, vel ipsius Ecclesia dedicata extitit. Ita Honorius August.

Festum S. Joannis dicti Confessoris, fundatoris scilicet monasterii Reomaensis an. circ. 440. memoratur in Charta ann. 1360. ex Reg. 109. Chartoph. reg. ch. 121. Hujus memoria celebris est in antiquis martyrologiis ad. v. Cal. Febr.

Festum de Lancea Christi. Vide supra Festum de Clavibus.

Festum S. Laurentii inter ea, quae celebrari debent, recensetur, in Capitulari Aquisgranensi ann. 817. cap. 46. in Concilio Lugdunensi, et in Provinciali Cantuariensis Eccl. lib. 2. tit. 3. Vide Durandum lib. 7. cap. 23. et Beletum cap. 75. 145. praeterea Guillelmum Neubrig. lib. 2. cap. 35.

Festum Lazari praecipitur in antiquis Statutis Synod. Ecclesiae AEduensis apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 475: Festa vero Nazarii et Celsi martyrum et Beati Lazari injungentur solemniter observari.

Festum Luminum, Idem quod supra Festum Hypapantes, sic dictum quod solemnis in eo fit cereorum benedictio. Chron. S. AEgidii apud Leibnit. tom. 3. Brunsvic. Script. pag. 573: ϓπαντὴ Domini, id est, Festum Purificationis, hoc est, Festum Luminum dico.

Festum Luminum, vocabatur praeterea a primis Christianis anniversaria baptismi dies, Graecis praesertim olim celebrata. Gregorius Naz. Orat. 39. initio: Ἡ γὰρ ἁγία τῶν φώτων ἡμέρα, εἰς ἢν ἀφίγμεθα, ϰαὶ ἢν ἑορτάζειν ἠξιώμεθα σήμερον, ἀρχὴν μὲν τὸ τοῦ ἐμοῦ χριστοῦ βάπτισμα λαμϐάνει, τοῦ ἀληθινοῦ φωτὸς, τοῦ φωτίζοντος πάντα ἄνθρωπον ἐρχόμενον εἰς τὸν ϰόσμον.

Festum Macchabaeorum, in quod exstant complures Sanctorum Patrum Homiliae. Vide Beletum cap. 142.

Festum Magnae Dominae, apud Hungaros Assumptio.

Festum B. M. Magdalenae ludibriis atque ineptiis apud moniales celebre, ut Kalendae apud clericos. Reg. visitat. Odonis archiep. Rotomag. ex Cod. reg. 1245. fol. 18. r°.: Item inhibemus ne de cetero in Festis Innocentum et B. M. Magdalenae ludibria exerceatis consueta, inducendo vos scilicet vestibus secularium, aut inter vos seu cum secularibus choreas ducendo.

Festum B. M. de Adventu, Idem quod Conceptionis. La Nostre Dame des Avans, in Charta ann. 1356. ex Reg. 84. Chartoph. reg. ch. 629. in alia ann. 1397. ex Reg. 152. ch. 83. in Lit. remiss. ann. 1398. ex Reg. 153. ch. 242. etc.

Festum B. M. Candelabricae, Idem quod Candelaria 1. festum Purificationis B. M. in Stat. magn. Lamb. prior. Squillac. in Append. ad tom. 6. Annal. Bened. pag. 638. col. 2.

Natalis S. Mariae ad Martyres, 3. Id. Maii in Libro Sacram. Gregor. M. festum, quod etiam Dedicatio Ecclesiae B. Mariae ad Martyres nuncupatur. Illud instituit Bonifacius IV. PP. converso Romano Pantheo in Ecclesiam S. Mariae et omnium Martyrum. Vide Paulum Diac. lib. 4. Hist. Langob. cap. 37. lib. 5. cap. 11. Honorium Augustod. lib. 3. cap. 161. et Beletum cap. 127.

Festum B. Mariae de Nive a Nicolao PP. V. in Provincia Rotomagensi institutum ann. 1454. rogante Guillelmo de Estoutevilla Cardinali et Archiep. Rotomag. ut discimus ex Bulla ejusdem Nicolai inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 1829.

Nostre Dame de la nef sixieme d'Aoust, in Ch. ann. 1417. ex Tabul. capit. Carnot.

Festum B. M. Cleophae et Salome. Charta Fulcon. episc. Paris. ann. 1347. ad calcem Hist. trium Mariar. Joan. de Venette ex Cod. reg. 7581: In Festo B. M. Cleophae, quod est vicesima quinta die Maii; et in Festo B. M. Salome, quod est vicesima secunda die Octobris.

Festum S. Martini recensetur inter festa, quae celebrari debent, in lib. 6. Capitul. cap. 189. in Capitulari Aquisgran. ann. 817. cap. 46. in Capitulis Walterii Aurelian. cap. 18. in Concil. Lugdun. sub Innoc. III. etc. Vide Capitulare Ahytonis Episcopi Basileensis cap. 8. et Beletum cap. 163.

Festum S. Martini Bullientis, vulgo etiamnum S. Martin Bouillant, quod aestate 4. scilicet Julii celebretur. Computus ann. 1202. tom. 2. de Usu feud. pag. clix: A die Martis ante Pentecostem usque ad diem Martis ante Festum S. Martini Bullientis... Petrus de Argeriis de xxiiii. diebus usque ad diem Martis ante S. Martinum Bulientem vi. lib.

Festum S. Martini Hiemalis, quod die undecima Novembris celebratur, in Ch. ann. 1260. ex Tabul. Fiscan. et alibi passim. Donné tesmoing mon seau le Samedi avant la saint Martin de verton l'an 1351. in Ch. de Baude Doré amiraldi ducis Britan. Italis, Vernino, hiemalis, hibernus.

Festum Gloriosae Matris, Dominicae Matris. Vide Festum Annuntiationis Deiparae.

Festum S. Michaelis, est illa dies, inquit Honorius Augustod. lib. 3. cap. 167. qua populus Christianus cum paganis pugnavit, et victoriam per S. Michaelem Archangelum obtinuit. Vide Cathwlphi Ep. ad Carolum M. tom. 2. Hist. Franc. pag. 667. Beletum cap. 129. 153. et Durandum lib. 7. cap. 12.

Festum Ministeriorum, La Feste des mestiers, in Lit. remiss. ann. 1394. ex Reg. 146. Chartoph. reg. ch. 432: Environ la S. Martin d'iver le suppliant alla tendre fillé pour cuidier prendre un ou deux lievres ou connilz, pour donner à ses amis, ausquelz il entendoit faire honneur à la Feste des mestiers, qui est accoustumé d'estre faite chacun an à Pontoise en l'onneur et révérence de la Vierge Marie, et au profit de son église.

Festum Nativitatis Christi, festorum omnium Metropolis appellatum a Joanne Chrysost. Orat. de B. Philogonio, et ab Isaacio invectiva i. in Armenios cap. 12: Πρῶτη ἑορτὴ ϰαὶ ῾ρίζα, ϰαὶ ἀρχὴ ϰαὶ ἑορτῶν ἑορτὴ, ϰαὶ μητρόπολις πασῶν έορτῶν. Vide Glossar. med. Graecit. col. 414. S. Augustinus Epist. 119: Noveris diem Natalis Domini non in Sacramento celebrari, sed tantum in memoriam revocari, quod natus sit, etc. Vide Joan. Nicaenum Archiepisc. in Orat. de Nativit. Dom edita a Combefisio pag. 300. 301. In Capitularibus lib. 2. cap. 35. et Concilio Mogunt. cap. 36. in Natali Domini dies quatuor celebrarijubentur. Hoc vero festo, si in feria sexta aut septima contigerit, carnibus vesci licet propter excellentiam, ut est apud Gregorium lib. 3. Decret. tit. 46. cap. 3.

Festum Nativitatis S. Mariae. Quomodo institutum fuerit, docet Honorius Augustod. lib. 3. cap. 16. his verbis: Quidam solitarius vitam ducens sanctissimam, audivit annis singulis die Nativitatis S. Mariae Genitricis Dei harmoniam concentus Angelorum in coelo: qui cum miraretur, quid hoc esset, et orasset intente, dictum est illi per Angelum, quod ea die nata sit S. Maria. Cujus Nativitatis cum ignoretur ab hominibus in terra, venerabiliter eam excolunt in coelis Angeli. Quod ille referens Ecclesiae statuta est ejus Nativitas solenniter celebrari. Adde Beletum cap. 149. et Durand. lib. 7. cap. 28. praeterea Vitam Gregorii IX. PP. apud Bosquetum pag. 222. Vide supra Festum Concept. La Septembrate vocant hoc festum Statuta MSS. pour les Seliers et les Peintres de Paris: Nul ne peut ouvrer au Dimanche, ne aux quatre Festes nostre Dame, c'est assavoir à la Myaoust, à la Septembrate, à la Chandeleur, et en Mars, etc. Appellatur Septembraiche, in Ch. ann. 1270. ex Tabul. Carnot. Septembresce, in Stat. ann. 1311. tom. 5 Ordinat. reg. Franc. pag. 272. Septembreche, in Lit. remiss. ann. 1383. ex Reg. 123. ch. 175. L'Angevine appellatur apud Andegavenses seu Andegavina, quod censuum ac redituum praediorum in ea Provincia solutiones fere omnes in hoc festum incidant, non vero, quod illud institutum fuerit a S. Maurilio Andegavensi Episcopo, uti censuit Bordinius in Hist. Andegav. pag. 16. cum ejus celebritatis memoriam tum primum auditam in Galliis plerique velint sub Carolo Calvo, quod in Capitulis Walterii Episcopi Aurelianensis, editis a Cellotio cap. 18. illius meminerit, de ea vero sileant Herardus Turonensis, Hincmarus Remensis, Isaac Lingonensis, et Theodulfus, et ipsi Aurelianenses Episcopi. Istius porro nomenclaturae crebra est mentio in Regesto Ludovici Regis Siciliae in Camera Comput. Paris. fol. 74: Jean Hardoul doit foi simple à 6. den. de devoir au jour de l'Angevine par chascun an. Fol. 54: Rentes, que plusieurs personnes doivent à l'Angevine. Fol. 63: Des rentes et froment deus chascun an au jour de l'Angevine. Fol. 72: Messire Brient de Coismes Chevalier, homme lige à cause de la terre de Gabis, a 12. den. de service par an au jour de l'Angevine. Adde quae observavit vir doctissimus, ipseque Andegavensis, AEgidius Menagius in Orig. linguae Francicae pag. 676.

Lit. remiss. ann. 1355. in Reg. 84. Chartoph. reg. ch. 284: Icellui Huet, qui de Derval en Bretaigne, estoit venuz à Angiers à la foire, appellée l'Angevine, le jour de Feste Nostre Dame en Septembre. La seurveille de la Feste Nostre Dame l'Angevine en Septembre, in aliis Lit. ann. 1451. ex Reg. 185. ch. 115.

Festum Omnium Sanctorum. Scriptum est in Gestis Pontificalibus, inquit Alcuinus lib. de Divin. Offic. quod S. Bonifacius PP. (IV.) quandam domum Romae, Pantheon nomine, quae erat consecrata in honore omnium daemoniorum, eliminatis omnibus spurcitiis, sacraverit Ecclesiam in honore sanctae Dei Genitricis, omniumque Sanctorum. Unde constitutum est, ut plebs universa per totum orbem in Kl. Novembribus, sicut in die Natalis Domini, ad Ecclesiam in honore omnium Sanctorum ad Missarum solennia convenire studeat, illud attendentes, ut quidquid fragilitas humana per ignorantiam aut negligentiam in solennitatibus Sanctorum minus plene peregisset, in hac sancta observatione solveretur. Honorius Augustod. lib. 3. cap. 168: Festivitatem Omnium Sanctorum Gregorius PP. Junior instituit, quam prius Bonifacius PP. in honore S. Mariae et omnium Martyrum servandam censuit. Chronicon Reichersperg. ann. 831. Gregorium IV. PP. ait, Ludovici Pii consensu, statuisse, ut secundum Romanam consuetudinem per totam Galliam ea festivitas Kal. Novembr. deinceps ageretur: quam sanctam constitutionem ab eo tempore servat omnis in toto terrarum orbe Catholica Ecclesia. Adde Sigebertum ann. 835. Durandum lib. 7. cap. 34. et Baronium ad 1. Novemb. in Martyrolog. Memoria Omnium Sanctorum, apud Ditmarum lib. 6. pag. 71. apud Graecos Festum omnium SS. celebratur die Dominica proxima post Dominicam Pentecostes. Vide Evangelistarium Gr. et Theoph. Cerameum Homil. 41.

Festum Ozannae, Dominica palmarum, in cujus solemni processione Osanna cantatur. Lit. remiss. ann. 1392. in Reg. 142. Chartoph. reg. ch. 284: Environ la Feste de l'Ozanne, etc. Vide supra, Dominica Osanna.

Festum Palmarum, apud Conradum Usperg. ann. 1106. Dominica, quae praecedit Pascha: βαιοφόρος Graecis. Luithprandus lib. 3. cap. 5: In ea, quae est ante βαιοφόρον, quod nos Palmarum ramos dicimus, hebdomada, etc. Vide, Dominica Palmarum et Glossar. med. Graecit. voce Βαΐς, col. 166.

Charta ann. 1079. ex Chartul. Vindoc. ch. 374: Venditoribus inter censum et suae consuetudinis epulum xviij. denarii reddendi sunt omni anno ad diem festum Palmarum.

Feltum Passionis S. Petri. Vide Catwlphum in Epist. ad Carolum M. tom. 2. Hist. Fr. pag. 667.

Festum S. Petri ad Vincula, Kal. Augusti, institutum ferunt, jussu Eudoxiae Augustae Imp. Theodosii uxoris, ut populus revocaretur a gentilis superstitionis pompa, quam quotannis celebrabat ea die, pro victoria Octaviani Aug. de Antonio et Cleopatra Kal. Augusti relata. Ita Honorius Augustod. lib. 3. cap. 164. Beletus cap. 141. Durandus lib. 7. cap. 19. Andreas Silvius ann. 439. et Chronicon M. Belgicum pag. 14. etc. At scaliger lib. 5. de Emend. temp. Actiacam victoriam 3. die Sept. non autem Kal. Augusti contigisse probat: unde elicit, aliud solenne veteris superstitionis fuisse.

Festum S. Petri Epularum, ita appellatum Festum Cathedrae S. Petri Antiochiae, quod ethnici hac die ad parentum sepulcra convivia agerent: quae quidem festivitas Cara cognatio nuncupabatur. Vetus Glossarium cap. de Diebus festis: Cara cognatio, τιμησινγενία: ubi reponunt viri docti φιλία, vel τιμία συγγένεια. Kalendarium rusticum apud Gruterum pag. 138. in mense Febr. Lupercalia, Cara cognatio, Terminalia. Aliud Kalendarium a Bucherio editum habet hac die Caristia, ut 9. Kl. Mart. Feralia, 7. Kl. Terminalia; Lupercalia denique 15. Kal: Mart. Kalend. Herwarti, 8. Kl. Mart. Caristia. Ita Caristia idem valet ac Cara cognatio. Appellationis posterioris rationem indicat Ptolomaeus Silvius in Laterculo: 8. Kal. Mart. Depositio S. Petri et Pauli. Cara cognatio, ita dicta, quia tunc, etsi fuerint vivorum parentum odia, tempore obitus deponuntur. Papias ex Glossis antiquis MSS.: Caristia, dies festus inter cognatos. Agebantur porro in hoc ethnicorum festo solennes epulae ad parentum sepulcra, Φιλιϰὰ συμπόσια, in Chronic. Alexandrin. pag. 268. quae quidem, ut abolerentur superstitiones, Ecclesia festum cathedrae S. Petri Antiochiae hac die celebrari praecepit. Beletus cap. 83. ex quo Durandus lib. 7. cap. 8. Dicitur, inquit, Festum B. Petri Epularum. Fuit enim consuetudo veterum ethnicorum, ut singulis annis mense Februarii certo quopiam die epulas ad parentum suorum tumulos apponerent, quas nocte daemones consumebant, cum inde non minus falso quam ridicule animae refici credebantur. Putabant enim hujusmodi epulas ab animabus circa tumulos errantibus absumi. Haec autem consuetudo atque hujusmodi falsae opinionis error a Christianis vix extirpari potuit. Quod quidem, cum viri sancti animadvertissent, ac penitus illam oonsuetudinem extinguere voluissent, instituerunt Festum de Cathedra S. Petri, tam de illa, quae fuit Romae, quam quae Antiochiae, idque eodem die, quo abominanda illa ab ethnicis fiebant, ut solenni hoc festo pravae illius consuetudinis festum omnino extingueretur. Unde etiam ab illis epulis festum hoc appeltatum est B. Petri Epularum. Vide Concil. Turonense II. can. 22. et Capitul. Caroli M. lib. 6. cap. 194. 197.

Vitae SS. MSS. ex Cod. 28. S. Vict. Paris. fol. 62. r°. col. 2: Ceste feste de la cathédration de S. Pierre soloit estre apelée Feste de les viandes de S. Pierre. Coustume fu anciennement des paiens, ensi comme maistres Jehanz Belethz dist, que il offroient chascun an ou mois de Février à certain jour viandes sus les tombes de lor parenz, et iqui de nuit li Diable les gastoient, et il cuidoient que les ames, qui aloient de lez les tombes, lesqueles il apeloient umbres, les gastaissent... Ceste coustume de celes viandes à paines que l'on la pot oster as Crestiens.

Festum S. Petri ad Equites. Lit. remiss. ann. 1389. mense Sept. in Reg. 136. Chartoph. reg. ch. 163: Le jour de la saint Pierre aux chevaliers derrainement passé, etc.

Festum Praesentationis, cujus auctor dicitur Anselmus de Chantemerle Episcopus Redonensis, qui obiit anno 1389. Vide Gall. Christianam.

Quod a Gregorio PP. XI. approbatum ann. 1374. Philippo de Maceriis suggerente Carolus V. in Capella regis ac deinde, anno scilicet 1374. in aliis ecclesiis celebrari jussit; cujus institutionem a Clemente VII. PP. confirmari obtinuit idem Philippus ann. 1385. Haec pluribus docet D. Le Beuf in Dissert. quae extat tom. 17. Comment. Acad. Inscript. pag. 504. 505. et 509. Hildebrando de Diebus festis pag. 41. idem est atque Festum Purificationis. Vide Glossar. med. Graecit. voce Ἀπόδοσις τῆς θεοτόϰου, col. 101. et Είσόδια col. 357.

Festum Primitiarum, apud Anglosaxones S. Petri ad Vincula.

Festum Purificationis S. Mariae observandum praecipitur lib. 2. Capitul. cap. 35. et alibi.

Festum Reliquiarum, seu Commemoratio Sanctorum, quorum reliquiae sunt in ea Ecclesia, in qua celebratur. Statuta antiqua Ordin. Cartusiensis 1. part. cap. 28. § 7: Festum Reliquiarum solenniter celebramus; Conversi tamen et mercenarii debent laborare, sed non circa domum superiorem. In hoc festo dicuntur Capitula plurimorum Martyrum; Responsoria vero et Antiphonae, sicut in Festo omnium Sanctorum. Et § 12: In Octavis Festi Reliquiarum Ecclesiae superioris, fiat festum Reliquiarum Ecclesiae inferioris; non tamen cessatur ab operibus. Adde cap. 32. § 1. part. 2. cap. 12. § 6.

Festum Relevationis B. Stephani, id est, Relevationis seu Inventionis, quod 3. Aug. celebratur, in Lit. remiss. ann. 1376. ex Reg. 108. Chartoph. reg. ch. 336.

Festum Rosae, Lit. remiss. ann. 1366. in Reg. 97. Chartoph. reg. ch. 613: Comme le jour de l'Ascension, icellui Goeron, demourant au bourc la royne, venoit de la Feste de la Rose, qui avoit esté cellui jour en la ville de Baigneux.

Festum Sacramenti, in Northof. Chron. Marcan. ap. Meibom. Script. tom. 1. pag. 403. Festum Corporis Christi.

Festum Sanctificationis Deiparae. Statuta ann. 1368. Ord. Cartusiensis 1. part. cap. 2. § 8: In Festo Sanctificationis Beatae Mariae fiat officium, sicut in Nativitate ejusdem, nomine Nativitatis in nomen Sanctificationis transmutato.

Festum Sanctissimi Sacri, Idem quod Corporis Christi. Epist. abbat. Bened. Paris. congregat. ann. 1352. in Lib. nig. priorat. S. Petri Abbavil. fol. 509. r°.: Festum Sanctissimi Sacri seu Eucharistiae Domini. Festum sacrae venerationis Eucaristiae, in Charta Phil. V. ann. 1319. ex Reg. 59. Chartoph. reg. ch. 64. Lit. remiss. ann. 1353. in Reg. 81. ch. 857: In die festivitatis sanctissimi Sacramenti, Charlotus Berengarii et Johanninus le Page in villa Paris. quia festivitas baculi parrochiae SS. Sacramenti celebratur, tripudiare iverunt. La Feste du Sacre Nostre Seigneur, in aliis Lit. ann. 1448. ex Reg. 179. ch. 164. Poema cui titulus Les Adventures advenues en France ab ann. 1214. ad ann. 1412: Mil et trois cent dix-huit, quand le chier temps passa, Dompt Gill l'Augustin, qui en ce temps régna, Par consail aux saiges la Feste Dieu trouva. Dieu gart, qui en estat tousjours la maintendra.

Festum Septem Dolorum. Vide supra Festum Compassionis B. M.

Festum Septem Fratrum. Annal. Dominican. Colmar. ad ann. 1268: Circa Columbariam non pluit duodecim septimanis, videlicet a festo Matthiae usque ad Festum septem Fratrum. Les sept Freres, in Calend. antiquo Metensi ad diem septimam Julii.

Festum Septem Gaudiorum B. M. ad 11. Calend. Sept. notatur, sed manu recentiori, in Martyrol. eccl. SS. Steph. et Sebast. Narbon. ex Cod. reg. 5255.

Festum Sancti Sepulcri memoratur in Charta ann. 1179. ex Chartul. Miciac.

Festum Stellae. Vide, Stella.

Festum S. Theclae. Concil. Terracon. ann. 1329. cap. 35. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 294: Mandamus, quatenus observent constitutiones editas in sacro Concilio Terracone super observatione Festivitatis B. Theclae virginis et martyris, quae nono Calendas Octobris festivari intitulatur, per suas civitates et dioeceses in abstinentia cibali et servilis operis faciant celebrari.

Festum S. Thomae cum choreis et hastiludio celebratum apud Corbeienses. Chartul. Corb. sign. Caesar fol. 95. v°.: A esté donné congié... de faire et commencher la Feste de monseigneur S. Thomas, d'y bien y faire hourt et y dansser, comme il est de raison.

Festum Transfigurationis Domini. Hanc festivitatem, inquit Beletus cap. 144. factam constat sub finem hiemis, et circa principium veris, cum videlicet de illa legitur Evangelium. Notat vero idem Scriptor, Christi sanguinem eadem hac die ex novo vino, si inveniri possit, aut aliquantulum ex matura uva in calicem expressa, et racemos benedici, indeque homines communicare, etc. Vide Glossar. med. Graecit. voce Θαϐώρ, col. 482.

Festum Translationis Jesu, idem quod Transfigurationis, in Testamento Rotherhami Episcopi Eborac. ann. 1498. in Lib. nig. Scaccarii pag. 667: Ego Thomas Rotherham Archiepiscopus Eboracensis sanus mente, laus Deo, sexto die mensis Augusti in festo Translacionis Jhesu, et festo ejusd. nominis, etc.

Festum SS. Trinitatis. Statuta Synod. Ecclesiae Leodiensis ann. 1287. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 851: Item, statuimus, quod Festum Trinitatis dominicae post octavam Pentecostes, quae vocatur octava Trinitatis, cum ix. lectionibus et debita solemnitate fiat. Vide Rupertum lib. 11. de Divin. Offic. cap. 2. Microlog. cap. 60. Drogonem lib. Miraculor. S. Winnoci cap. 4. lib. 2. Decretal. tit. 9. cap. 2. et Baron. praeterea Concilium Arelat. ann. 1260. can. 6.

Unum in hieme, alterum in aestate celebrari solitum sequentia innuere videntur. Chartul. S. Nicasii Mellet.: Actum anno Domini 1253. die Mercurii post Trinitatem aestivalem. Le Dimanche jour de la Trinité d'esté, quatrieme jour de Juing l'an 1357. in Tabul. episc. Carnot.

Festum Valletorum, id est Juvenum et innuptorum. Lit. remiss. ann. 1374. in Reg. 105. Chartoph. reg. ch. 301: Comme d'ancienneté il ait en la ville Donnemarie en Montois en Brie une confrarie, appellée la Feste aux varlés, laquelle est par chascun an le Dimenche plus prochain après la saint Denis. Aliae ann. 1383. in Reg. 122. ch. 379: Le Dimenche jour de la Feste aux varlez de la ville de Doucilli, que l'en appelle la feste du baston S. Pierre, etc.

Festum Visitationis, ab Urbano VI. institutum, et a Bonifacio IX. confirmatum, vel potius publicatum, occasione schismatis in Ecclesia componendi, ut habent Gobelinus Persona in Cosmodromio aetate 6. pag. 268. et Mag. Chronicon Belgicum pag. 322. Adde Baron. Metropolim Salisburg. tom. 1. pag. 170. etc.

Festum Aman, apud Judaeos institutum in memoriam supplicii Amanis, qui in eo patibulo, quod Mardochaeo paraverat, suspensus est, ut habetur in lib. Esther, et apud Josephum lib. 11. cap. 6. Celebrabatur autem hoc festum 14. et 15. mensis 12. Adar, qui Februario et Martio respondet. Hujus meminit lex 18. Cod. Theod. de Judaeis, caelicol. etc. (16, 8.) ad quam consulendus Jacob. Gothofredus, et Altercatio inter Theophilum Christ. et Simonem Jud. apud Marten. tom. 5. Anecd. col. 11: Scimus Aman maledictum a patribus nostris pro merito suo esse suspensum, qui genus nostrum perierat in perditionem, in cujus morte peracta revoluto anno gratulamur, sollemnia votorum festa celebramus, quod a patribus nostris accepimus.

Festum Cabanarum, an Tabernaculorum, de quo Levit. cap. 23. v. 34. Testam. Isaac medici Carcasson. Judaei ex Chartoph. reg. Montispes.: Item volo et mando quod dictum modium vini detur et dividatur quolibet anno per quatuor partes et per quatuor festivitates, videlicet in Festo cabanarum unam sarcinatam.

Festum Asinorum, cujus Officium, quod die Christi Natalitio celebrabatur, ut et nomenclaturae rationem, accipe ex Ordinario Ecclesiae Rotomagensis MS.: Nota, Cantor, si Festum Asinorum fiat, processio ordinetur post Tertiam. Si non fiat Festum, tunc fiat processio, ut tunc praenotatur. Ordo processionis Asinorum secundum Rothomagensem usum. Tertia cantata, paratis Prophetis juxta suum ordinem, fornace in medio navis Ecclesiae linteo et stuppis constituta, processio moveat de claustro, et duo Clerici de secunda sede in cappis processionem regant, hos versus canentes, Gloriosi et famosi. Chorus, Gloriosi. Vers. Cujus ortum. Chorus, Gloriosi. Vers. Quem futurum. Chorus, Gloriosi. Vers. Impiorum Judaeorum. Chorus, Gloriosi. Vers. Sed Judaei. Chorus, Gloriosi. Vers. Israel infideli. Chorus, Gloriosi. Vers. Gentes unde. Tunc processio in medio Ecclesiae stet, et sex Judaei sint ibi parati, et ex altera parte Gentiles, et omnes Gentes vocent ita Vocatores, Omnes Gentes, Dominus homo fit. Hic vertant se Vocatores ad Judaeos, O Judaei, verbum Dei. Vers. Vestrae legis testes. Judaei respondeant, Nos mandatum vobis. Vocatores ad Gentiles dicant, Et vos Gentes non credentes. Gentiles respondeant, Deum verum Regem rerum (f. Regum.) Vocatores, prius Moysem, ita dicentes, Tu Moyses Legislator. Tunc Moyses, tenens tabulas legis apertas, indutus alba et cappa, et cornuta facie, barbatus tenens virgam in manu, dicat, Vir post me veniet exortus. Hoc dicto, Vocatores eum ducant ultra fornacem, dicentes, Iste coetus, psallat laetus. Chorus, Quod Judaea. Vocatores dicant ad Amos, Amos mentis. Tunc Amos senex barbatus spicam tenens, dicat, Ecce dies venient. Vocatores, Chorus, Quod Judaea. Vocatores dicant Ysaiae, Ysaias verbum qui scit. Ysaias barbatus, alba indutus, per mediam frontem rubea stola distrinctus, dicat, Est necesse virga Yesse. Vocatores, etc. Vocatores ad Aaron, Aaron, doce populum. Aaron ornatus Pontificalibus indumentis, et mitra, barbatus, tenens florem, dicat, Virga Jesse florida. Vocatores, etc. Vocatio Jeremiae, Qui vocaris Iheremias. Iheremias sacerdotali habitu ornatus, et barbatus, tenens rotulum, dicat, Sic est, hic est Deus noster. Vocatores, etc. Vocatio Danielis, Daniel judica voce Prophetica. Daniel indutus viridi tunica, juvenilem vultum habens, tenens spicam, dicat, Sanctus Sanctorum veniet. Vocatores, etc. Vocatio Abacuc, Abacuc Regis coelestis. Abacuc, senex claudus, Dalmatica indutus, habens in pera radices et longas palmas, habens unde gentes percutiat, comedens, dicat, Opus tuum inter * bini, Vocatores, etc. Duo missi a Rege Balec, dicant, Balaam, veni et fac. Tunc Balaam ornatus, sedens super asinam, (hinc festo nomen,) habens calcaria, retineat lora, et calcaribus percutiat asinam, et quidam juvenis, tenens gladium, obstet asinae. Quidam sub asina dicat, Cur me calcaribus miseram sic laeditis ? Hoc dicto Angelus ei dicat, Desine Regis Balac praeceptum perficere. Vocatores Balaun, Balaun, esto vaticinans. Tunc Balaun respondeat, Exibit ex Jacob rutilans. Vocatores, etc. Vocatio Samuelis, Accede, Samuel. Samuel religiose indutus, dicat, in Israel faciet Rex Verbum. Vocatores, etc. Vocatio David, Dic tu, David, de nepote causas. David ornatus regalibus ornamentis, dicat, Universus grex conversus adorabit Dominum. Vocatores, etc. Vocatio Osee, Aufer Osee, plebi Hebraeae caecitatem. Osee barbatus dicat, Deus nuntiavit de filio David in praesenti. Vocatores, etc. Vocatio Johelis, Johel, leva vocem cum caeteris. Johel diversum habens cultum, et barbatus dicat, Effundam de Spiritu meo, dicit Dominus. Vocatores, etc. Vocatio Abdiae, Fac, Abdia, praeconia venturi Salvatoris. Abdias diversum habens cultum, barbatus, dicat, Et in monte Syon salvatio erit. Vocatores, etc. Vocatio Jonae, De persona Christi, Jona, quae sunt in te mystica ? Jonas calvus, alba indutus, dicat, O Judaei, hujus rei signum gemis fatuum. Vocatores, etc. Vocatio Micheae, Effice, Michea, quod credat plebs. Micheas diversum cultum habens, barbatus, dicat, Descendet Dominus, cui non est terminus. Vocatores, etc. Vocatio Naun, Naun, plebi Judaicae dic. Naun senex respondet, Super montes Evangelizantis. Vocatores, etc. Vocatio Sophoniae, Esto nobis, Sophonia. Sophonias barbatus dicat, In medio tui, Syon, Rex regnabit. Vocatores, etc. Vocatio Aggei, Audiamus os Aggei, ut exponat. Aggeus, senilem vultum gerens, dicat, Veniet cunctis Gentibus Rex desideratissimus. Vocatores, etc. Vocatio Zachariae, Veni, Zacharia, Fili Barachiae. Zacharias barbatus dicat, En Rex tuus venit justus, Filia Syon. Vocatores, etc. Vocatio Ezechielis, Profer nobis, Ezechiel, adventum. Responsio ejusdem, Per clausam januam Rex intrabit solus. Vocatores, etc. Vocatio Malachiae, Palam nobis refer, Malachia. Responsio ejusdem, Scimus, hoc dicentem Deum. Vocatores, etc. Vocatio Zachariae, Patris S. Johannis, Zacharia, os aperi. Ipse ornatus quasi Judaeus, dicat, Per viscera dulcifluae Dei misericordiae. Vocatores, etc. Vocatio Elizabeth, Illud, Elizabeth, in medium. In persona alba quasi praegnans, dicat, Quid est rei, quod me mei. Vocatores, etc. Vocatio S. Johannis Baptistae, Da, Baptista, ventris cista clausus. Ipse nudus pedes tenens textum, dicat, Venit talis, sotularis, cujus non sum. Vocatores, etc. Vocatio Simeonis, Quid dixisti, Symeon, cum in tua ? Symeon senex respondeat, Dei nostri Salvatoris conspexerunt caeli. Vocatores, etc. Vocatio Virgilii, Maro, Maro, vates Gentilium, da Christo. Virgiliu