Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FESTUM

FESTUM,² Curia generalis, quae ut plurimum in diebus festis solennioribus cum conviviis publicis celebrari solebat. Unde Festum, non semel pro convivio solenni usurpatur. Brompton.: Mandavitque Regi, quod ad Festum suum properans cibos salsatos sufficienter inveniret. Vide Firma. Conradus Usperg. ann. 1181: Imperator apud Moguntiam maximum Festum et convivium celebravit, convocatis ibidem Principibus et Baronibus totius regni. Idem in Henrico VI.: Tempore Paschali maximum Festum nuptiarum celebravit, cum multis Principibus et Baronibus in campo magno, qui vocatur Concio legis. Willelmus Neubrigensis in Praefat. Historiae, de Arthuro: Post haec cum triumpho multiplici reducit eum in Britanniam, et facit eum cum subactis Regibus et Principibus Festum celebrare famosissimum, praesentibus tribus Britonum Archiepiscopis. Matth. Paris ann. 1135: Rex ab omnibus acclamatus, et regale Festum splendide celebravit. Hermannus de Lerbeke in Chron. Comitum Schawenburg. pag. 37: Cum.... pro filia Regis Angliae, quam duxit uxorem, Festum nuptiarum in Noviomago solenniter ageret, etc. Annal. Victor. MSS. ad ann. 1304: Rex fecit ibidem (in monasterio Malidumi) Festum suum in Natali Domini, ubi fuit prius fere tota nobilitas Gallicana. Charta ann. 1381: Item quod nulla persona privata vel extranea audeat vel praesumat in Massilia vel extra de die vel de nocte facere Festum in quibusvis strumentis. Fortunatus lib. 2. de Vita S. Martini, de Convivio Maximi Imp. cui accubuit Martinus: Certatum acciti regalia Festa colentes.

Festa Convivia, in leg. 4. Cod. de Sacrif. pagan. (1, 11.) Joan. de Condato MS.: Par tout les veoie et oioie, Demener grant joie et grant Feste. Idem Poeta: Partant s'il tiennent court ou Feste, Il doivent mener joie honneste., MS.: Sor nne table o Fromont suet mengier As hautes Festes, quant il sa grant cort tient. Le Roman de Phelippe de Macedoine MS.: Car icel jor que il fu nez, Li Amiraus sa cort tenoit, Et un grand Feste faisoit, El jor de sa nativité, Ses Barons avoit asemblé. Infra: Tuit li Baron de bonne geste Furent mandé à cele Feste. Le Roman de Florimont composé l'an 1188. par Haimes, ou Haimon MS.: Le jor, que Phelippes fu nez, Fu li barnages assamblez, Li Amiraus sa cort tenoit, Et une grande Feste fesoit. Chronicon Flandr. cap. 52: Le Roy de France feit un jour de Pentecouste l'une des plus grandes Festes, qui onques fut faites au Royaume de France, et y feit semondre tous ses hauts Barons, etc.

Facere Magnum Festum, quod nos dicimus, Faire grande réjouissance. Vide Epist. Lotharii Imp. editam ab Angelo de Nuce post Chron. Casin. et quae notavimus in Dissert. 5. ad Joinvillam pag. 163. Dies festissimi, apud Vopiscum in Tacito. Hinc

Festum, pro quovis convivio, quod inde nos Festin dicimus. Michael Scotus lib. 4. Mensae Philosophicae cap. 9: Quidam Miles habens Festum fecit Sacerdotem primo lavari, etc.

Festum Facere Alicui, Aliquem benevole excipere, Festeggiare, Italis; Gallis, Faire Feste à quelqu'un. Vincent. Belvac. lib. 32. cap. 39: Daniel et Vasilico frater ejus Festum nobis fecerunt. Acta S. Franciscae Romanae tom. 2. Martii pag. 127: Dominus vero majus Festum facere volens cum sua devota ancilla, se fecit magis ponderosum. Chronic. Flandr. cap. 102: Où il trouva le Roy à l'Hostel de S. Pol, qui moult grand Feste lui feit. Adde cap. 2. Ἑορτὴν ποιῆσαι, Aliquem convivio excipere. Vide Glossar. med. Graecit. col. 414.

Festagium, Jus epuli, convivium. nostris Festaige. Arest. ann. 1346. 11. Maii in vol. 2. arestor. parlam. Paris.: Cum decanus et capitulum Andegavensis ecclesiae essent in possessione levandi et percipiendi ab episcopo ejusdem ecclesiae... quinque Festagia singulis annis, quinque diebus seu festis cujuslibet anni.... Idem episcopus dicta Festagia in bonis cibariis, et dictum O in bonis speciebus et vinis similiter, ut moris est,.... solvere maluit. Lit. remiss. ann. 1475. in Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 1444: Le suppliant avoit entention de tuer ung porceau et certains chevreaux, qu'il vouloit abiller pour faire le Festaige de l'amessement d'une sienne fille, qui estoit accouchée d'enfant. Vide in Festare.

Festa Principalia et Mediocria, f. Oblationes quae in iis offerri solent. Vide Burjuratus.