Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FESTUM

FESTUM,⁵ Ugutioni, est lignum illud in summitate domus, ad quod omnia diriguntur tigna, et in quo conveniunt. Fyrst, Anglo-Saxon. Gloss. Lat. Gall. Sangerm.: Festum, Solempnitez ou Festée de maison. Charta Philippi Augusti anni 1285. pro Ecclesia Ferrariensi apud Morinum in Hist. Vastinensi pag. 706: Propter ejusmodi quittationem, omnis domus, quae unum Festum habuerit, annuatim Ecclesiae 5. solidos solvet, et si aliquem plures domos habere contingit, unam habebit pro granchia ad sex denarios de censu, etc. Vide Festagium, First-falli, First-ful, et Graff. Thesaur. Ling. Franc. vol. 3. col. 638.

Fersta, Summitas montis Vosagi in chart. ann. 854. Alsat. Diplom. tom. 1. pag. 84. Virst in chart. ann. 1315. ibid. tom. 2. pag. 109. et in alia ann. 1316. pag. 120. Fürst in alia ann. 1400. ibid. pag. 307.