Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FESTUM

FESTUM,⁶ Ecclesia, ubi solemnis statio assignata. Ordinar. eccl. Ambros. Mediol. an. circ. 1130. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. aevi col. 872: Sciendum est, quia in Dominicis diebus finita antiphona, quae est post Evangelium, si Festum celebratur, septimanarii vadunt ad Festum. Et col. 876: Deinde proficiscuntur ad Festum cum processione, cantando cantus Letaniarum secundum diem, cui ipsa ecclesia Festi ipsius data est... Sed cum ad ecclesiam, ubi Festum est, pervenerint, etc. Vide Statio 1.