Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FESTUM

FESTUM,⁷ Processio, quae cum pompa et apparatu fit. Annal. Victor. MSS. ad ann. 1306: Feria tertia post Ascensionem factum est Parisius maximum et sollempnissimum Festum a praelatis regni et civibus Parisiensibus, qui cum maximo apparatu et cereis innumerabilibus grossis, rege praesente et fratribus et baronibus regni, conduxerunt caput S. Ludovici regis in vase pretiosissimo collocatum, a monasterio S. Dionysii in Francia usque ad capellam regis Parisius.