Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FESTUM

FESTUM,⁸ Consecratio episcopi, quae in diebus festis magno cum populi concursu fieri solet. Reg. visitat. Odon. archiep. Rotomag. ex Cod. reg. 1245. fol. 32. v°.: Mathaeus de Esseyo ex parte dicti electi a nobis petiit, ut ipsi electo accomodaremus domos nostras, et ad Festum suum essemus. Ubi de consecratione episcopi Constantiensis agitur. Eodem nomine designatur etiam solemnis episcopi in thronum inductio. Lit. remiss. ann. 1388. in Reg. 135. Chartoph. reg. ch. 184: Comme le jour que nostre amé et féal conseiller l'évesque d'Evreux, n'agaire nostre confesseur, fist sa Feste à Evreux, nous eussions esté logié en son hostel audit Evreux, etc. Is enim Parisiis ordinatus ann. 1384. possessionem ecclesiae suae tantum adeptus est ann. 1385.